Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 316 > >|
1conſequi; vt vacuum à mobili derelictum impleant, quæ ſi ve­
ra ſunt: verum etiam erit cælum eſſe morti paratum: quod
hæ mutationes non niſi in corporibus quæ orta cadunt inue­
niantur.
Idem est etiam motus totius, & partis. ſi totum ſit
homogeneum id est conſimilium partium, vt terram eſſe ne­
mo ambigit: at videmus quaslibet terræ partes extra centrum
ſitas ad centrum ferri: ergo & tota terra extra centrum poſi­
ta, ad centrum feretur, vt ibi quieſcat, nulla autem pars terræ
circumuoluitur: ergo nec tota terra circumuoluitur; ſed ad
mundi centrum tendit; vt ibi quieſcat.
Non ergo potest eſſe
in cælo terra, nec cum rotundo cælo poteſt in orbem conuerti,
ſed immota ſtat in centro ad quod mouetur.
Id cum Plato in
Timæo, & Phædone vidiſſet, dixit, Terram quaſi alliga­
tam in centro quieſcere.
Contra Heraclydem, Nicætum, Ariſtarcum, Ze­
nophanem, Phylolaum, Thaletem, & alios,
qui diuerſa de terræ quiete, ac motu
dixerunt.
Cap. IIII.
MVLTO fœdius lapſus eſt Heraclydes Ponticus, Ni­
cetus Siracuſanus, & Ariſtarcus, ac Phylolaus: quos
etiam Plato in Timæo ſequutus videtur, ſed obſcu­
rius.
Hi totam terram in medio locatam, circum mediam mo
ueri, cælum autem quieſcere crediderunt: quibus cum ſenſus
aduerſetur, non eſt cur in eis confutandis frustra tempus con­
teratur: verum vt nihilin hac nostra diſputatione ſit immi­
nutum rem paucis abſoluemus.
Primo ergo cælum in orbis abſoluti ſpeciem efformatum
ſtare non poſſe, sed circum terram in centro manentem rotun

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index