Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 403 > >|
Ex hoc patet ſolutio non leuis quæſtio­

nis
, cur plumbum grauius ſit terra: nam in
plumbo
nulla fermè eſt raritas, terra autem
cùm
non cohæreat, admittit aërem, & ob id
plumbo
videtur leuior, quòd aquam habet

aëris
loco.
Terra etiam hæc ( vt dixi) non
pura
eſt terra, ſed habet metallicam ſub­
ſtantiam
admiſtam.
fit quod etiam de
cineribus
teſtantur, vt vas illis plenum tan­
tundem
hauriat aquæ, cinere, non eiecto: pa­
làm
enim quòd aëris non paruam partem
adeſſe
oportet, inde partis tenuioris etiam
cineris
fit exhalatio: reliquum verò cineris
concreſcit
ac cogitur, & aquæ pars calore
reſoluitur
.
Cùm enim aër aquâ calidior ſit,
quoniam
ob raritatem plus excipit liminis,
ſicca
, quæ aër continet liquidis calidiora
erunt
.
Ergo his miſtis tenuiorem humidi
partem
in vaporem verti neceſſe eſt.
Vnde ſi
aqueum
ſit humidum exhalat, ſi pingue in­
tumeſcit
.
Ob id ſæpe melli, vel ſaccharo mi­
ſta
cogunt è pyxidibus effundi admirantibus
pharmacopolis
: nam vapor exire nequit, &
humidum
ipſum diſtendit.
Itaque ob hæc
pulueribus
miſta aqua minuitur, oleum au­
tem
creſcere videtur.
Itaque vt ad rem pro­
ſitam
reuertar, metallica viuere etiam hoc
argumento
deprehenditur, quòd in monti­
bus
non ſecus ac plantæ naſcuntur, patulis
ſiquidem
ramis, radicibus, truncis, ac veluti
floribus
, ac fructibus, vt non aliud ſit me­
tallum
, aut metallica ſubſtantia, quàm plan­

ta
ſepulta, ac tota ſub terra naſcens: nec po­
terat
ſuper terram creſcere, quia aut fria­
bilis
erat, vt calchantum: vel nimis grauis,
vt
plumbum.
Ita & talpam inter animalia,
& vermes, & bufones ſub terra naſci cerni­
mus
.
Sed non fuit commodum animalia ſub
terra
gignere tot, quot plantas: quia vita

& nutritio, quibus ſolis metalla indigent,
ſub
terra fieri & perfici poſſunt, reſpiratio
verò
qua perfecta animalia, difficulter ſatis;
ea
de cauſa metallicorum genera etiam
longè
plura quàm quis exiſtimet natura ſub
terra
progenuit, vt auſim dicere ea nume­
rari
haud poſſe.
Nam ſi plus quàm quin­
gentis
herbarum ſpeciebus natura orbem
exornat
, animaliaque ſuper hæc induxit, ve­
riſimile
eſt, ſub terra non paucioribus luſiſ­
ſe
modis, imò longè pluribus, ſed multa la­
tent
in imo: alia autem ad proxima gene­
ra
ſimilitudine colorum, aut ſubſtantiæ tra­
ducimus
.
Quædam rara ſunt, vt etiamſi ſupra
terram
eſſent, vix inuenire liceret: velut &
noſtris
temporibus ſtirpium non pauca
genera
, quorum tamet Dioſcorides memi­
nit
.
Alia etiam contemni cœperunt poſt
quàm
inuenta eſſent, ignoto illorum vſu: ita
fit
vt ex maximo metallicorum numero pau­

ciſſima
cognoſcamus.
Eorum etiam quæ co­
gnoſcimus
genera, pauciora ſunt, quàm exi­
ſtimemus
, cùm alia aliorum ſint fructus, fo­
lia
, exhalationes, radices, atque ea ſunt quæ
nunquam
diſiunguntur: dicemus autem ea
quæ
ſint, & quorum, locis ſuis, nunc propo­
ſitam
quæſtionem proſequamur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index