Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Corporibus latet: atque animae quasi totius ipsa
Proporro est anima, & dominatur corpore toto.

Consimili ratione necesse est ventus, & aer,
Et calor inter se vigeant commista per artus;
Adque aliis aliud subsit magis, emineatque,
Ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum:
Ni calor, ac ventus seorsum, seorsumque potestas
Aeris interemant sensum, diductaque solvant.

Est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
Cum fervescit, & ex oculis micat acrius ardor.

Est & frigida multa comes formidinis aura;
Quae ciet horrorem membris, & concitat artus.

Est etiam quoque pacati status aeris ille,
Pectore tranquilloqui fit, voltuque sereno.

Sed calidi plus est illis, quibus acria corda,
Iracundaque mens facile effervescit in ira:
Quo genere in primis vis est violenta leonum;
Pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes;
Nec capere irarum fluctus in pectore possunt.

At ventosa magis cervorum frigida mens est;
Et gelidas citius per viscera concitat auras;
Quae tremulum faciunt membris existere motum.

At natura boum placido magis aere vivit;
Nec nimis irai fax umquam subdita percit
Fumida, suffundens caecae caliginis umbras;
Nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
Inter utrosque sitast, cervos, saevosque leones.

Sic hominum genus est.
quamvis doctrina politos
Constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
Naturae cuiusque animi vestigia prima:
Nec radicitus evelli mala posse putandum est,
Quin proclivius hic iras decurrat ad acris;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index