Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
81
81
82
82 (367)
83
83 (368)
84
84 (369)
85
85 (370)
86
86 (371)
87
87 (372)
88
88 (373)
89
89 (374)
90
90 (375)
< >
page |< < (374) of 568 > >|
89374CHRISTIANI HUGENII C F, hoc eſt, quam cubi S ad cubum C F. Sicut autem
R B ad B F, ita eſt cubus R B ad id quod fit ex quadra-
to R B in B F.
Ergo major quoque ratio cubi R B ad qua-
dratum R B in B F, quam cubi S ad cubum C F.
Qua-
drato autem R B in B F minus eſt rectangulum ſub R B,
B G, in F C;
quod ſic oſtenditur. Quia enim proportiona-
les ſunt R C, C F, C G, Erit id quo major mediam exce-
dit, hoc eſt F G, major quam quo media minimam, hoc
eſt, quam F R.
Major autem eſt F C quam F B. Ergo o-
mnino major erit ratio C F ad F R, quam B F ad F G.
Et
per converſionem rationis, minor ratio F C ad C R, quam
F B ad B G.
Et permutando minor F C ad F B, quam
C R ſeu R B ad B G:
hoc eſt, (ſumptâ communi altitu-
dine B R) quam quadrati R B ad rectangulum R B G.
Un-
de quod fit ex rectangulo R B G in F C minus erit quam
quod ex quadrato R B in F B, uti dictum fuit.
Quum ita-
que major oſtenſa fuerit ratio cubi R B ad quadratum R B
in B F, quam cubi S ad cubum C F;
omnino quoque major
erit ratio cubi R B ad ſolidum ſub rectangulo R B G in
F C, quam cubi S ad cubum C F.
Et permutando major
ratio cubi R B ad cubum S, quam rectanguli R B G in
F C ad cubum C F;
hoc eſt, quam rectanguli R B G ad
quadratum C F.
Eſt autem quadrato C F æquale rectan-
gulum G C R, hoc eſt rectangulum ſub G C, R B, quia
proportionales ſunt C R, C F, C G.
Itaque major erit ra-
tio cubi R B ad cubum S, quam rectanguli R B G ad re-
ctangulum ſub G C, R B, hoc eſt, quam B G ad G C.
Sicut autem B G ad G C, ita R C ad E K. Quia enim
eſt C R ad C G, ut quadratum C R ad quadratum C F ſeu
quadratum C E:
ut autem quadratum C R ad quadratum
C E, ita eſt P R ad P E diametrum:
Erit idcirco C R ad
C G, ut P R ad P E.
Unde dupla C R, hoc eſt, C B ad
C G, ut dupla P R ad P E, hoc eſt, ut P R ad P A.
Et
dividendo, B G ad G C, ut R A ad A P, ſeu A E, hoc
eſt, ut R C ad E K, quod dicebamus.
Itaque major quo-
que ratio cubi R B ad cubum S, hoc eſt, ratio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index