Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 258 > >|
1 si minus offendit vitam vis horrida teli
ossibus ac nervis diselusis intus adacta,
at tamen insequitur languor terraeque petitus
segnis, et in terra mentis qui gignitur aestus,
interdumque quasi exurgendi incerta voluntas.

ergo corpoream naturam animi esse necessest,
corporeis quoniam telis ictuque laborat.
Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
constiterit pergam rationem reddere dictis.

principio esse aio persuptilem atque minutis
perquam corporibus factum constare.
id ita esse
hinc licet advertas animum ut pernoscere possis:
nil adeo fieri celeri ratione videtur,
quam sibi mens fieri proponit et inchoat ipsa;
ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
ante oculos quorum in promptu natura videtur.

at quod mobile tanto operest, constare rutundis
perquam seminibus debet perquamque minutis,
momine uti parvo possint inpulsa moveri.

namque movetur aqua et tantillo momine flutat
quippe volubilibus parvisque creata figuris,
at contra mellis constantior est natura
et pigri latices magis et cunctantior actus;
haeret enim inter se magis omnis materiai
copia, nimirum quia non tam levibus extat
corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.

namque papaveris aura potest suspensa levisque
cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus;
at contra lapidum conlectum ipse euru' movere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index