Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
81
81 (44)
82
82 (45)
83
83 (46)
84
84 (47)
85
85 (48)
86
86 (49)
87
87 (50)
88
88 (51)
89
89 (52)
90
90 (53)
< >
page |< < (52) of 525 > >|
8952Comment. in I. Cap. Sphæræ mo enim illi motui uidẽtur reluctari quodãmodo omnes inferiores ſphęræ
proprijs motibus ab occidentein oriẽtem;
Ita ut, etiãſi ab ortu in occaſum ra
piantur, cõtinue tñ ab occidente per meridiem in orientẽ, &
hinc rurſus per
mediã noctẽ in occidentẽ delabãtur quoque:
Qui quidẽ motus fit ſuper po-
los Zodiaci diſtantes à polis mundi iuxta recentiorũ obſeruationẽ, 23.
grad.
& 30. min. & per circulum Zodiacum. Hic autem motus per ſe conuenire dici
tur inferioribus ſphæris, &
non per accidens: Quemadmodum, ſi quis in ali-
qua naui delatus ab oriente in occidẽtem ambularet proprio motu progreſ-
ſiuo ab occidente in orientem, proculdubio is, licet multo uelociori motu a
naui in occidentem moueretur, quàm motu proprio progreſſiuo in orientẽ,
diceretur tamen per accidẽs ad motum nauis tendere in occidentẽ, quia mo
tu alieno fertur;
per ſe uero in orientem, quia motu proprio incedit: quo ẽt
moueretur, quamuis nauis immota permaneret.
Sic igitur iſte motus etiam
ab occidente in orientem inferiorum ſphærarum dicitur illis conuenire per
ſe, quia licet nullo pacto à primo mobili raperẽtur, adhuc tamen motu hoc
tenderent in orientem ab occidente.
Qvoniam uero impoſsibile uidetur, unũ & idem cœlum poſſe uno,
eodemq́;
tempore moueri ab oriente in occidentem, & ab occidente in oriẽ
tẽ, cum oriens, &
occidens ſint termini oppoſiti, & contrarij; Reſpondent nõ-
nulli, hoc non eſſe incommodũ, quia hi duo motus contrarij fiunt ſuper di-
uerſos polos, &
per lineas diuerſas. Mouentur enim ab oriente in occidentẽ
ſuper polos mundi, arcticũ ſcilicet, &
antarcticũ, & per circulũ æquinoctialẽ;
At uero ab occidente in orientem mouentur ſuper alios polos, nimirum ſu-
per polos Zodiaci, &
per circulum Zodiacum. Vetum hæc reſponſio non pla-
cet, quoniam in ea conceditur unum, &
idẽ mobile poſſe contraris motibus
ferri per diuerſas uias;
quod impoſsibile eſt omnino. Si enim mouetur quip
piã ab oriente in occidentẽ, fieri non poteſt, ut eodem tempore ab occidente
in orientẽ moueatur.
Hac enim ratione accederet ad occidentem, & ab eodẽ
recederet, quod nec per eandem lineam, nec per diuerſas lineas fieri poteſt,
cũ hæc duo maxime inter ſe pugnent.
Quamobrem dicendum eſt, nullo mo
11Duo motus
cælorũ ab
ortu in oc-
caſum, &
ab occaſu
in ortũ, nõ
ſunt con-
trarij.
do prædictos duos motus inter ſe eſſe contrarios.
Omnes. n. cœli inferiores,
qui raptu primi mobilis mouentur, quamuis per accidens, &
præter @aturã
ſuã ab ortu in occaſum ferãtur, nẽpe motu alieno;
per ſe uero ab occaſu in
ortũ, puta proprio motu, &
ſecundum propriã naturam tendant: Simpliciter
tamen ab oriente in occidentem mouẽtur omnes, &
nullũ ſimpliciter ab oc
cidente in orientem, ſed ſecundum quid, quia nimirũ ad ſigna orientalia mo
uentur, ut mox declarabitur, Quod ut intelligatur, duo ſunt Zodiaci in cor
22Du plex Zo
diacus.
poribus cęleſtibus potiſſimũ concipiendi, Vnus quidẽ in primo mobili, ſeu
decimo cęlo, qui ſolus eſt uerus, ac proprius Zodiacus, quem Aſtronomi in-
telligunt, quando de Zodiaco abſolute loquuntur, conſtans duodecim parti-
bus æqualibus:
quæ ſigna cęleſtia uocantur, hoc ordine, Aries, Taurus, Gemi
ni, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius,
Piſces:
quæ his characteribus ab Aſtronomis exprimi ſolent.
33
Aries # Taurus # Gemini # Cancer # Leo # Virgo
♈ # ♉ # ♊ # ♋ # ♌ # ♍
Libra # Scorpius # Sagittarius # Capricornus # Aquarius # Piſces.
♎ # ♏ # ♐ # ♑ # ♒ # ♓

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index