Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
121 109
122 110
123 111
124 112
125 113
126 114
127 115
128 116
129 117
130 118
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
< >
page |< < of 445 > >|
9
CVm Varijs temporibus permulta in diuerſis
diſciplinis
contemplatus ſim, partim à præ-
ſtantibus
viris patronis ac amicis meis exci-
tatus
, quiſuper eis ſententiam meam exquire-
bant
, partim, abingenito mihi deſiderio, ra-
tionem
, & cauſam eorum percipiendi, com-
mittendum
non putaui, quin qualiacunque
meaſcripta
in illis ſcientijs, ſtudioſis impartirer,
non
dubitans quin illis aliquid commodi atque vtilitatis allatura ſint, prę
ſertim
cum in eiuſmodi quæſtionibus inueſtigandis atque perpendendis,
nemo
( quod ſciam ) hactenus elaborauerit.
Nihil enim his libris à me
traditum
eſt, quod aut legiſſe, aut ab alijs audiuiſſe meminerim, nam ſi
aliena
attigi, ea, aut cum aliqua differentia demonſtrationis, aut diluci-
dius
ſcripſi, quod ſi forte alius eadem tradidit, aut eius lucubrationes ad
me
non peruenerunt, aut earum perlectionis memoria excidit.
Vtenim
etiam
Ariſtoteles ipſe ſenſit facilè fieri poteſt, vt pluribus, eædem opinio-
nes
in mentem veniant.
Immo multa ſcribenti euenire poteſt, vt cum
iamdiu
aliquid ſcripſerit, iam oblitus, idem repetat, quod mihi etiam
nonnunquam
accidit.
In his autemlibris non ſuſcepi munus integræ ali
cuius
ſcientiæ tradendæ, ne, quæ abalijs iam tradita ſunt, ipſe inutiliter re
peterem
, mihiq́ue viderer exalienis laboribus laudem voluiſſe comparare.
Singularum enim ſcientiarum volumina, iam ab alijs collecta, at-
que
in ordinemſunt digeſta, & ſi pauciſſimi ſint libri quorum omnes
ſententiæ
, omniaq́ue inuenta vnius ſint authoris, excipio Archime-
dis
volumina.
Cumque multi ſint, qui vel vnam rem à ſe inuentam
in
publicum proferre non dubitent, multo magis mihi qui multa ex-
cogitaui
, & ſi inter ſe hætereogenea, atque vtcunque expreſſa, idem
licere
ſum arbitratus.
In his autem meditandis, ex Arithmeticis autho-
ribus
quos inſpexi, præcipuus fuit Nicolaus Tartalea, quippe quem fe-
omnia ab alijs ſcripta collegiſſe conſtat, nec alios ex præcipuis, quos le-
gere
potui omittendos duxi, inter quos ſunt Hieronymus Cardanus, Mi-
chael
Stifelius, Gemma Friſius, Ioannes Nouiomagus, Cuthebertus
Tonſtallus
, cæterique; huiuſinodi.
Quorundam tamen volumina illorum
qui
à Tartalea citantur, vt Leonardi Piſani, Proſdocimi, Ioannis Infor-
tunati
, Fratris Lucæ, Petri Borgi, aliorumq́ue aliquot inſpiciendorum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index