Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 524 > >|
1nia ex viribus quibuſdam pendere poſſe, quibus corporum particulæ
per cauſas nondum cognitas vel in ſe mutuo impelluntur & ſe­
cundum figuras regulares cohærent, vel ab invicem fugantur &
recedunt: quibus viribus ignotis, Philoſophi hactenus Naturam fru­
ſtra tentarunt.
Spero autem quod vel huic Philoſophandi modo,
vel veriori alicui, Principia hic poſita lucem aliquam præbebunt.
In his edendis, Vir acutiſſimus & in omni literarum genere
eruditiſſimusEdmundus Halleius operam navavit, nec ſolum
Typothetarum Sphalmata correxit & Schemata incidi curavit, ſed
etiam Auctor fuit ut horum editionem aggrederer.
Quippe cum
demonſtratam a me Figuram Orbium cæleſtium impetraverat, ro­
gare non deſtitit ut eandem cumSocietate Regali communicarem,
Quæ deinde hortatibus & benignis ſuis auſpiciis effecit ut de ea­
dem in lucem emittenda cogitare inciperem.
At poſtquam Mo­
tuum Lunarium inæqualitates aggreſſus eſſem, deinde etiam ælia
tentare cæpiſſem quæ ad leges & menſuras Gravitatis & aliarum
virium, & Figuras a corporibus ſecundum datas quaſcunque leges
attractis deſcribendas, ad motus corporum plurium inter ſe, ad
motus corporum in Mediis reſiſtentibus, ad vires, denſitates &
motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & ſimilia ſpectant, edi­
tionem in aliud tempus differendam eſſe putavi, ut cætera rima­
rer & una in publicum darem.
Quæ ad motus Lunares ſpectant,
(imperfecta cum ſint,) in Corollariis PropoſitionisLXVI. ſimul
complexus ſum, ne ſingula methodo prolixiore quam pro rei digNI­
tate proponere, & ſigillatim demonſtrare tenerer, & ſeriem reli­
quarum Propoſitionum interrumpere.
Nonnulla ſero inventa lo­
cis minus idoneis inſerere malui, quam numerum Propoſitionum
& citationes mutare.
Ut omnia candide legantur, & defectus,
in materia tam difficili non tam reprehendantur, quam novis Le­
ctorum conatibus inveſtigentur, & benigne ſuppleantur, enixe rogo.
Dabam Cantabrigiæ,e Collegio
S. Trinitatis,Maii 8. 1686.
IS. NEWTON.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index