9
ſueuerunt.
Ego enim has viuendi rationes, &
inſtitu-
ta ſecutus, ad cuius alterius patrocinium meos libros
adlegarem, niſi ad illum, quem vniuerſus noſtræ So-
cietatis ordo acerrimũ ſui propugnatorem, & aman-
tiſſimum patronum ſemper expertus eſt? Familiaris
igitur tibi cum ſit tutela noſtrum, mea hæc ab inui-
dorum, ignarorumq; morſibus vindicabis, non au-
ctoritate modo vrgens aduerſarios, ſed etiam doctri-
na. Qua cogitatione ſum permotus, vt tibi præcipuè
Geometriam Practicam deſtinarem. Iis etenim, qui
noſtris in ſtudiis non admodum deſudarunt, ſi quid
offeras tale, magna cura explicanda prius eſt, & com-
mendanda per epiſtolam libri doctrina, ne ſe contem-
ptos humilitate muneris arbitrentur. Tu, vt hoc dun-
taxat vnum legis, Geometria Practica; quantum vtili-
tatis, voluptatiſque lateat in toto libro, optimè perui-
des. His igitur aſſiduis cogitationibus, quaſi tot faci-
bus inflammatus, ætatem, valetudinemq; aduerſam,
Deo propitio, tandem vici; & per hæc locorum in-
terualla opus ad te tuũ venire iubeo. Tuum, inquam:
& quia virtus, liberalitaſque tua illud aſſeruere tibi:
& quia ab eo ſcriptum eſt, qui tuus eſt. Quod ſi gra-
tum fuiſſe tibi intelligam, laborum meorum fructum
cumulatum feram, cum amantiſſimum mei re non
ingrata donauerim. Vale.