1nia ex viribus quibuſdam pendere poſſe, quibus corporum particulæ
per cauſas nondum cognitas vel in ſe mutuo impelluntur & ſe
cundum figuras regulares cohærent, vel ab invicem fugantur &
recedunt: quibus viribus ignotis, Philoſophi hactenus Naturam fru
ſtra tentarunt. Spero autem quod vel huic Philoſophandi modo,
vel veriori alicui, Principia hic poſita lucem aliquam præbebunt.

In his edendis, Vir acutiſſimus & in omni literarum genere
eruditiſſimusEdmundus Halleius operam navavit, nec ſolum
Typothetarum Sphalmata correxit & Schemata incidi curavit, ſed
etiam Auctor fuit ut horum editionem aggrederer. Quippe cum
demonſtratam a me Figuram Orbium cæleſtium impetraverat, ro
gare non deſtitit ut eandem cumSocietate Regali communicarem,
Quæ deinde hortatibus & benignis ſuis auſpiciis effecit ut de ea
dem in lucem emittenda cogitare inciperem. At poſtquam Mo
tuum Lunarium inæqualitates aggreſſus eſſem, deinde etiam ælia
tentare cæpiſſem quæ ad leges & menſuras Gravitatis & aliarum
virium, & Figuras a corporibus ſecundum datas quaſcunque leges
attractis deſcribendas, ad motus corporum plurium inter ſe, ad
motus corporum in Mediis reſiſtentibus, ad vires, denſitates &
motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & ſimilia ſpectant, edi
tionem in aliud tempus differendam eſſe putavi, ut cætera rima
rer & una in publicum darem. Quæ ad motus Lunares ſpectant,
(imperfecta cum ſint,) in Corollariis PropoſitionisLXVI. ſimul
complexus ſum, ne ſingula methodo prolixiore quam pro rei digNI
tate proponere, & ſigillatim demonſtrare tenerer, & ſeriem reli
quarum Propoſitionum interrumpere. Nonnulla ſero inventa lo
cis minus idoneis inſerere malui, quam numerum Propoſitionum
& citationes mutare. Ut omnia candide legantur, & defectus,
in materia tam difficili non tam reprehendantur, quam novis Le
ctorum conatibus inveſtigentur, & benigne ſuppleantur, enixe rogo.

Dabam Cantabrigiæ,e Collegio
S. Trinitatis,Maii 8. 1686.
S. Trinitatis,Maii 8. 1686.
IS. NEWTON.