Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
101 87
102 88
103 89
104 90
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
< >
page |< < (76) of 795 > >|
9076DISSERTATIO hanc Dei operationem in Magnetem quoque probare non poſſu-
mus, licet certo certius ad Deum uſque perventuri ſimus ſequen-
do effectuum cauſas, atque in eo, vere cauſâ omnium rerum
prima, determinaremur:
videtur profecto inter Deum ut cauſam
&
inter vires Magnetis, alia adhuc intercedere cauſa, nam idem
Magnes vires acquirit vel amittit pro diverſo ſitu quem tenuit:
Vires in igne amittit quodammodo: Ferrum cudendo acquirit vi-
res, &
prout plus cuditur, eo majores, quæ in me ſuſpicionem
alterius cauſæ intercedentis excitant.
Præteribo plures aliorum
Philoſophorum abſonas Hypotheſes, quæ apud Gilbertum:
Lib.
1.
Cap. 1. & Cabeum in Lib. 2 Cap. 2. videri poſſunt.
Si quis hæc ſerio ſecum conſideraverit, facile perſpiciet, quan-
tum abſumus a cognitione Naturæ corporum, quam quidam ſibi
perſpectam jactitant, quaſi in hoc alterove attributo univerſali
hæreret;
hi vires ſuas explorent, an è Natura corporum ſibi, ut
opinantur, cognita, etiam Naturam Magnetis, Naturam ejus vi-
rium deducere queant, non hypotheſes nobis obtrudendo, ut fieri
ſolet, ſed probas demonſtrationes concinnando.
Unica via detegendi Magnetis cauſam hæc fupereſt, ut Philoſo-
phi, abjecta libidine hypotheſes fingendi, quod ſatis repeti &
in-
culcari nequit, capiendis Experimentis, adnotandisque Magnetis
effectibus dent operam, ipſi manum labori admoveant, nec tantum
ſedeant meditabundi in Muſæis, recte enim Sapiens Reaumurius
animadvertit, eo modo in genere nimis excoli Phyſicam, &
per-
verſe:
tum autem ſpes affulget, aliquando datum iri aliquem tam
felicem, qui ex inter ſe plurimis comparatis Magnetis operationi-
bus, manifeſto earum cauſam demonſtrabit;
tumque poſteritas ad-
mirabitur nos tam aperta, quæ ſe ſua ſponte offerunt, &
quibus
hac tempeſtate adeo propinqui fuimus, neſciviſſe.
EXPERIMENTUM XXX.
Quoniam ope Analyſeos Chemicæ non raro detegimus partes di-
verſas, quæ corpora majora componunt;
Magnetem etiam hac me-
thodo examinare ſtatuebam, ſuſpicatus hoc corpus non ſimplex eſſe,
ſed ex pluribus diverſis conflatum, quæ ſi ſeparare a ſe mutuo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index