Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia
page |< < (66) of 300 > >|
9066De Mundi Fabrica, occultat quia ſub ipſo tunc temporis pertranſit; ſiue quia inter oculum noſtrum, & eum interponitur. At ve-
ro Luna nobis Solem eclypſat, reliquoſque planetas, ac ſtellas omnes occulit, igitur indubitato aſſerendum
eſt Lunam omnium errantium atq;
inerrantium ſyderum Telluri proximam circumferri.
2 Luna ex omnibus aſtris ſola in vmbram terræincurrit, vt conſtat ex ipſius defectibus; ideo enim vt
mox dicemus aliquando Luna eclypſim patitur, quod in vmbram terræ inuadat, propterea autem cæteri
planetæ ab vmbra terræ non obſcurantur, quod ea ſuperiores, ac altiores incedant;
igitur Luna omnium ci-
tima eſt.
3 Ratio deducitur ab vmbris Solis, & Lunæ inuicem collatis, hoc modo, oportet vt Sol, & Luna ſint in
eadem altitudine ſupra horizontem Aſtronomicum, quando eorum vmbrę denotantur, etiamſi obſeruatio-
60[Figure 60] nes fiant in diuerſis temporibus, v.
g. fit in figura horizon Aſtrono-
micus G D H.
& in eadem linea C D. hoc eſt in eadem altitudine
ſint Sol, &
Luna in punctis C B. ſed ignoretur vter eorum ſit altior.
erecto igitur Gnomone D A. notentur vtriuſque vmbræ in plano
horizõtali;
ſitque aſtri B. vmbra D F. aſtri etiam C. vmbra ſit D E.
radius aſtri B.
erit F A B. radius autem aſtri C. erit E A C. qui altius
euehitur quam alter radius, ac proinde manifeſtum facit aſtrum C.

qui Solem refert eſſe à centro D.
remotius, quàm aſtrum B. qui Lu-
næ gerit vices.
ſi quis hanc obſeruationem habere velit, Lunæ mo-
tum probæ perſpectum habeat oportet, aliunde quam per noſtrum
Quadrantem;
Luna enim parallaxim exhibet, ideſt, aſpectus varia-
tionem à vero ipſius loco, vt paulo poſt patebit.
Calculus tamen Aſtronomicus verum eius locum, ac pro-
inde veram eius altitudinem ſupra horizontem Aſtronomicum manifeſtat.
habita igitur altitudine eius ſu-
pra horizontem, notetur eius vmbra:
poſtea cum Sol eãdem altitudinem ſortitus fuerit, eius pariter vmbra
notetur, quæ perpetuo Lunari vmbra minor erit, ac conſequenter Sol, quam Luna altior conuincetur.
Porrò quamuis hæc ratiocinatio præ cæteris melius Soli accommodetur, poterit tamen ad cæteros quo-
que planetas transferri, quamuis enim non ita ſplendeant, vt ab ipſis vmbræ corporum proijciantur, vti à
Sole, &
Luna; eorum tamen radij qui per verticem Gnomonis tranſeuntes vmbras efficerent, non poſſunt
ignorari;
poſſumus enim loco radiorum accipere radios viſiuos, qui ab oculo noſtro per verticem ſtyli, &
centrum aſtri ducuntur, ijſque vſque ad horizontale planum productis longitudines vmbrarum illis debita-
rum inueſtigare.
4 Planeta ille cuius proprius motus magis aduerſatur, ac magis cõtranititur aduerſus motum primi mo-
bilis, ideſt, motum diurnum, tanto etiam magis ab eodem primo mobili abſcedere, ac remoueri conueniens
eſt ad maiorem vniuerſi concordia:
ille autem magis primo mobili aduerſatur, (ideſt, motui diurno, qui ve-
lociſſimè ab oriente ad occidentem perficitur) qui proprio motu contra ab occidente in orientem velocio@
eſt;
vt conſideranti patet. Ex aduerſo planeta ille cuius proprius motus tardior eſt cæteris, minus motui pr@-
mi mobilis aduerſatur, ac repugnat;
& ideo conſentaneum eſt eum veluti primo mobili conformiorem, ac
amiciorem, eſſe etiam proximiorem.
Quapropter Saturnus qui cæteris proprio motu tardior eſt, eſt etiam
primo mobili propinquior, ac proinde cæteris altior:
ſub eo lupiter merito deinde collocatur, quia ſicuti eſt
Saturno proxime velocior, ita etiam ſit illi propinquior.
Eadem ratione Mars, qui adhuc velocior eſt, Io-
uem ſubſequitur.
quarto loco Sol ſuccedit, & c. tandem Luna omnium cit ſſima, omniumq; quoque citima
ſit neceſſe eſt.
Cęterum hæc ratio ſic, vt communiter fit ab Aſtronomis, allata, indiget animaduerſione. non
enim abſolute verum eſt ſydus illud velocius cæteris eſſe, quod citius proprium curſum, per Zodiacum ab-
ſoluit.
ſi enim gy@us illius ſit tanto cæteris minor, vt æquali, ſeu eodem tempore de eo minus ſpatium conſi-
ficiat, quam cætera aſtra de ſuis gyris conficiant, erit ſydus illud abſolutè, tardius, v.
g. quia cælum ſeu gyrus
Lunæ minor eſt vndeuicies gyro Solis, fit vt etiamſi ipſa eodem tempore, ideſt, anno vno pluſquam duode-
cies Zodiacum percurrat, quo tempore eundem Sol ſemel percurrit, non tamen dicenda ſit ſimpliciter velo-
cior, ſed tardior.
qu a nimirum eodem tempore minus ſpatium conficit quam Sol, cùm circuitus eius ſit vn-
deuicies minor circuitu ſolari, ac propterea quamuis eodem tempore duodecies, quo Sol ſuum ſemel, abſol-
uat, tamen a dhuc re vera tardior eſt;
quod ſi eum vndeuicies eodem tempore recurreret, tũc æquale ſpatium
cum ſpatio Sol spercurreret, eſſetque propterea æqueuelox, acille.
Luna igitur hac ratione erit non ſo-
lum Soli, ſed cæteris planetis abſolutè tardior:
quæ priori tamen ac vulgari modo conſiderata velociot
putabatur.
5 Ratio ſumitur à parallaxi, ſeu euariatione, aut commutatione aſpectus de ea igitur in primis non nihil
agendum eſt, quæ vt facilius intelligantur, repetenda ſunt ea, quæ ſupra diximus dum Lunæ a terra altitu-
dinẽ indagauimus.
poſtea figura præſens inſpicienda eſt, in qua terræ ſemidiameter eſt A C. horizon Aſtro-
nomicus C I.
quadrans F I. ſit quadrans meridiani in firmamento, ſeu extimo cælo, in quo loca planetarum
conſiderantur.
circuli B B. & E E. ſint duo cæli. in quo ſit duo planetæ B. & E. vterque in duobus locis ſui
ci@culi.
linea C A F. aſcendet vſque ad polum horizontis, ſiue verticem F. ducantur etiam reliquæ lineæ, à
centro terræ C.
necnon ab oculo noſtro A. tranſeuntes per centra plan@tarum E B. vſque ad ſirmamentum,
ſintque primæ C E|B M.
A E O. A B N. aliæ vero ſint C E B G. A E H. A B K. h s pręſtructis explicandus
eſt quis ſit locus aſtri viſus, &
quis verus. linea igitur ex centro Mundi C. ducta tranſiens per aſtrum vſque
ad ſupremum cælum, locum eius verum in eo indicat.
v. g. linea C E B M. tranſiens per ſydus E. vel B. indi-
cat eorum locum in firmamento eſſe punctum M.
linea vero A E O. ducta ab oculo, noſtro A. per ſydus E.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index