Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (78) of 672 > >|
9078Diſſertatio Quarta. omnium aſpectum Sapientiſſimus Naturæ Author ſubiecit; ex ijs
enim quæ patent, ad ea quæ latent, facilior eſt coniectura;
& vt
aiebat Cicero de Fin.
*inest in explicatione Naturæ inſatiabilis quæ-*
*dam ex cognoſcendis rebus voluptas.
*
Maur. Ita planè: quia de remotiſſimis rebus, ad quas propiùs
accedere non licet ad veritatis veſtigia recognoſcenda, philoſo-
phantes mihi parum diſtare videntur ab ijs, quos præſentium ìgno-
ratio non ſtimulat ad indagandas eorum cauſas, miriſicè tamen
ſoliciti inquirunt, quænam ea ſint, quibus Author Naturæ vires
ſuas exercere potuiſſet, cum tamen ea voluerit in Potentiæ ſuæ
theſauris recondita.
Illud itaque antè omnia nobis examinandum
occurrit, cum plurima quotidiè ardere conſpiciamus, quid ab
igne materiam corripiente efficiatur;
an ſcilicet noua quædam na-
tura in lucem prodeat, &
ipſa exarſio ſit nouæ alicuius ſubſtantiæ
productio.
Grad. Præclarè nobiſcum agitur, quos colloquentes nemo eo-
rum audit, quos, cum Peripateticæ fectæ nomen dederint, à con-
greſſu noſtro abſterreret tua hæc, Maurocene, propoſita quæ-
ſtio, quaſi in controuerſiam vocari poſſet aliquid, quod in ipſo
Phyſicæ diſciplinæ limine tanquam minimè dubium ab omnibus
aſſumitur:
& nos Zenonis aſſeclas exiſtimarent, qui apud Laër-
tium τὰ πῦρ vocauit τεχνηκὸν non autem φυσικον.
Maur. Si qui de Peripateticà doctrina illicò conclamatum pu-
tarent, ac huiuſmodi quæſtionem inſtitui audirent, animum non
ſatis aduerterent ad facilem inſtituendi methodum;
quam pru-
dentiſſimi diſciplinarum doctores dum conſectantur, veritatem in
exemplis non exquiſitè perſcrutantur.
Omnibus, fateor, fami-
liare eſt, vbi de corporum mutationibus inciderit mentio, ad li-
gnum, quod in ignem conuertitur, confugere:
quia cum vulga-
ri exemplo in rudiores tyronum mentes clarior mutationis no-
tio influit;
Sed ad ſtabilienda ſua dogmata grauioribus ratio-
num momentis ducantur, oportet:
alioquin caduca nimis &
eneruata eſſet doctrina illa, quæ huic vni exemplo, quaſi claudus
baculo, inniteretur.
Grad. At Primam illam rerum omnium Materiem per omnia
diffuſam corpora, Puramque Potentiam, cuius præconijs lycæa
omnia vndique circumſonant, vbinam gentium latitantem de-
mum deprehendere poterunt, ac in medium proferre ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index