Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
< >
page |< < (84) of 131 > >|
9084HERONIS
LXVII.
Si vas vino repletum ſit, canalemque habeat, cui pocu-
lum ſubjiciatur, ad menſuram datam vinum in poculum
influere.
Sit vas A B vinum
74[Figure 74] habens, &
C D ca-
nalem.
Oſculum vero
canalis, quod eſt ad
C ſuperficiem ſupe-
riorem ita levigatam
habeat, ut tympanulo
impoſito cohibeat a-
quam.
Sit autem re-
gula recta GH in au-
re compacta, à qua
alia K L moveatur.
Sit etiam alia re-
gula M N ſub baſi
vaſis, quæ movea-
tur circa X.
Duæ
præterea regulæ KO
L P affigantur, circa
clavos motæ, ita ut
ſublato tympanulo
E F aperiatur cana-
lis, humorque effluat.
Et rurſus demiſſo claudatur. Imponatur ergo re-
gulæ M N poculum, in quod volumus ad menſuram humidum influere,
ſitque poculum R canali ſubjectum:
& ſit pondus quoddam S, quod per
annulum deduci poſſit in regulæ exceſſu M O.
Itaque cum pondus de-
duxero ad partem M, aperietur canalis, &
humidum in poculum fluet.
Rurſuſque gravato poculo pondus abnuet, &
claudet canalem. Ut autem
ad menſuram fluat, injiciatur in poculum, exempli cauſſa, cotyle.
Quod
autem ex canali fluit in alio vaſe excipiemus, &
deducatur pondus quoad
primum non amplius fluat canalis, &
notetur in regula, inſcribaturque co-
tyle.
Similiter & ſemicotyle, & duæ cotylæ, & quouſque volumus men-
ſuram procedere.
Eadem enim faciemus, & habebimus menſurarum ſi-
gna, ſecundum quæ oportet deducta pondus menſuras aſſignare.
Poſſu-
mus autem pro tympanulo E F circumponere canali vas aliquod præclu-
ſum, ut ſeparato humido ab aëre, qui in eo eſt, canalis non amplius fluat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index