Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 283 > >|
1
Sint quatuor magnitudines A prima, B ſecunda, C ter
tia, & D quarta: quantacumque autem magnitudine propo
ſita, ex infinitìs quæ proponi poſſunt eiuſdem generis cum
A, C, vel vna tantum, ſi AC ſint eiuſdem generis: vel
vna, & altera; ſi vna vnius, altera ſit alterius generis; ſemper
aliæ duæ magnitudines vnà maiores, quàm AC, minori
exceſsu magnitudine propoſita; eandem habeant proportio
nem, maior quàm A ad B, & maior quàm C ad D.
Dico
eſse vt A ad B, ita C ad D.
Poſita enim E ad D, vt
A ad B, & F maiori quàm C vtcumque, ſint aliæ duæ ma­
gnitudines, G maior quàm A minori exceſsu magnitudine
eiuſdem generis cum A, quam quis voluerit, & H maior
quàm C minori exceſsu quàm
quo F ſuperat C, ideſt, quæ ma­
ior ſit quàm C, & minor quàm
F: ſit autem vt G ad B, ita H
ad D.
Quoniam igitur F maior
eſt, <34>H, maior erit proportio
ipſius F quàm H ad D, hoc eſt
quàm G ad B.
Sed cum G maior
ſit quàm A, maior eſt proportio
60[Figure 60]
G ad B, quàm A ad B, multo igitur erit maior proportio F
ad D, quàm A ad B.
Sed F ponitur maior quàm C, vtcum
que; nulla igitur magnitudo maior quàm C eſt ad D, vt
A ad B: ſed E ad D, eſt vt A ad B; non igitur eſt E ma­
ior quàm C; nec maior proportio E ad D, hoc eſt A ad
B, quàm C ad D.
Eadem autem ratione nec maior erit
proportio C ad D quàm A ad B, hoc eſt non minor A
ad B, quàm C ad D; eadem igitur proportio A ad B,
quæ C ad D.
Sed aliæ duæ magnitudines vnà minores quàm A, C
minori defectu quantacumque magnitudine propoſita,
eandem habeant proportionem, minor quàm A ad B, &
minor quàm C, ad D.
Dico eſse vt A ad B, ita C ad D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index