Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
< >
page |< < (54) of 434 > >|
9054CHRISTIANI HUGENII Atque ita ſpatia quotlibet deinceps conſiderata, quæ æqua-
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
libus temporibus peracta fuerint, æquali exceſſu, qui ipſi
B D æqualis ſit, creſcere manifeſtum eſt;
ſimulque etiam
velocitates per æqualia tempora æqualiter augeri.
PROPOSITIO II.
SPatium peractum certo tempore à gravi, è quie-
te caſum inchoante, dimidium eſt ejus ſpatii
quod pari tempore transiret motu æquabili, cum
velocitate quam acquiſivit ultimo caſus momento.
Ponantur quæ in propoſitione præcedenti, ubi quidem
22TAB. V.
Fig. 1.
A B erat ſpatium certo tempore, à gravi cadente ex A, per-
actum.
B D vero ſpatium quod pari tempore transiri intel-
ligebatur celeritate æquabili, quanta acquiſita erat in fine
primi temporis, ſeu in fine ſpatii A B.
Dico itaque ſpatium
B D duplum eſſe ad A B.
Quum enim ſpatia primis quatuor æqualibus temporibus
à cadente transmiſſa ſint A B, B E, E G, G H, quorum
inter ſe certa quædam eſt proportio:
ſi eorum temporum du-
pla tempora ſumamus, ut nempe pro primo tempore jam
accipiantur duo illa quibus ſpatia A B, B E, peracta fue-
re;
pro ſecundo vero tempore duo reliqua quibus peracta
fuere ſpatia E G, G K, oportet jam ſpatia A E, E K,
quæ ſunt æqualibus temporibus à quiete peracta, inter ſe
eſſe ſicut ſpatia A B, B E, quæ æqualibus item tempori-
bus à quiete percurrebantur.
Quum igitur ſit ut A B ad B E, ita A E ad E K; &
convertendo, ut E B ſive D A ad A B ita K E ad E A:
erit quoque, dividendo, D B ad B A ut exceſſus K E ſu-
pra E A ad E A.
Quum ſit autem, ex oſtenſis propoſitione
præcedenti, K E æqualis tum duplæ A B, tum quintuplæ
B D:
E A vero æqualis tum duplæ A B, tum ſimplici B D;
apparet dictum exceſſum K E ſupra E A æquari

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index