Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 110 > >|
1poſitæ; ſuntque ita pondera in eadem ratione craſſitierum,
ſicut propoſuimus; ergo patet propoſitum.
PROP. XXXXIV. THEOR. XXXVII.
SI fuerint eiuſdem materiæ funiculi, & ſint illis ſuſpenſa
pondera craſſitiebus proportionalia, ratio ſpatiorum
in reditibus accelerato motu exactorum, temporibus ſim­

plicium geneſum, erit eadem ac funiculorum.
Tab. 8. fig. 6.
42. huius.
Nam, vt in præcedenti figura, erit tractio CE ad DF ita

AC ad BD, vel AE ad BF, ſunt autem primæ velocitates,
ſeu amplitudines geneſum ſimplicium, ſimiliumque motuum
in ratione funiculorum, ergo decurſuum ſpatia motibus

acceleratis exacta nectentur ex ratione duplicata altitu­
dinum geneſum ſimplicium, nempe duplicata funiculorum,
& reciproca amplitudinum, ſuntque ipſæ amplitudines
homologè vt longitudines funiculorum, ergo relinquitur
vt ipſa ſpatia ſint in vnica ratione longitudinum funicu­
lorum.
Cor. pr. 37.
huius.
27. huius.
Quòd ſi ſpatia recurſuum ponantur ipſæ tractiones, vel
longitudines funiculorum, oſtendetur tempora eſſe æqua­
lia, quemadmodum æqualia ſunt tempora ſuperius pro­
poſita ſimplicium geneſum.
PROP. XXXXV. THEOR. XXXVIII.
Tab. 8. fig. 7.
SI eiuſdem materiei quibuſcunque funiculis aligentur
quæcunque pondera, ijs ſublatis aſcenſuum ſpatia ab
extremitatibus ſolutis exacta temporibus geneſum ſimpli­
cium, ijs nempe quæ impenderentur in motibus iuxta ſim­
plices geneſes, erunt in ratione compoſita quadratorum
elongationum chordarum, ex ea craſſitierum, & ex duabus
reciprocè ſumptis rationibus, nempe longitudinum fu­
niculorum antequam traherentur; & ſuſpenſorum ponde­
rum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index