Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 291 > >|
1tem ſubmergeretur. Secundum ne preſſa in parte anteriore dif­
ficilius
aquas diſſecaret, & ob id longe tardius, moueretur.
Pro­
pter
hæc duo incommoda igitur malus etiam ſi unicus eſſet
(quod uulgatiſsimum maioribus noſtris |fuit) in parte magis
proræ
proxima locabatur à gubernatoribus, ut eſſet quaſi in trien
te
à roſtro in beſſe à puppi: Rarum fuit, & memorabile, quod nunc
paſsim
habet olim Antigoni τριαμέου& 1, uelorum trium: quorum
poſtremum
Epidromus ut ipſa uoce intelligamus non fuiſſe ue­
lum
in malo ipſo medio, ſed in puppi conſtitutum.
Cauſa Dolonis
inferius
exponetur: quod autem eſſet paruum, & omnium mini­
mum
, ut nauis facile ab eo inuerteretur.
Vnde etiam nunc minus
minime
habent tam quantitate, quam etiam altitudine, quod uo­
cant
Trinehetum, ſolum enim ſuſtinet nauim, quæ à uentis, uel un­
dis
mergi ſolet: ab undis ubi humilior eſt, à uentis à lateribus, et an­
teriore
parte.
Vnde humile, & exiguum uelum efficit, ut nauis ante­
riore
parte leuis, nec mergatur prona à uentis, nec aquas ea exci­
piat
, nec tamen impelli poteſt nauis in ſcopulos, nec euerti ob cau­
ſas
dictas: ob quæ in magnis tempeſtatibus hoc ipſo duntaxat uti
ſolent
.
Quod etſi nimium ſæuierint, etiam illud demittunt, & ſi
fieri
poteſt, etiam malum ipſam quamuis ſine uelo ſit.
Sed plerun­
que
circumuolutam, & implicatam ſolet antennam annexam, at­
que
ſuſpenſam habere.
Sed & ne nauis prorſum obruatur, quo­
niam
ea pars omnem uentorum uim excipere ſolet, & ut leuiſsima
ſit
ijdem Gubernatores puppim multa arena, lapillis qúe onerant.
Ergo uelocitas nauis à uentorum impetu, eorumqúe rectitudi­
ne
à uelorum magnitudine, & loco humiliore, aut ſublimiore ha­
betur
: tum nauis leuitate, & forma.
Quæ enim non merguntur ut
δρομάδες (ſic enim uocat Ariſtophanes) eas, quas nunc uulgus fre­
gatas
appellat) quaſi aquas innatantes curſu ſunt uelociſsimæ.
Et
longiores
latis.
Poſt has ſunt, quæ carinam habent tenuem, ut fa­
cile
aquas diuidant.
Vltimo loco, quæ quaſi mediæ, ante quidem
tenues
, pòſt latiores ad uelocem curſum, & ferendum onera aptæ,
& humiles altis: & leui ex ligno.
Sed nos de uelorum uarieta­
te
loquimur, non ea', quæ ad malos pertinet.
Conſtat enim me­
dio
loco plus mouere, quam in extremis, ut infrà docebi­
mus
.
Antiquo enim tempore opus non fuit malorum mul­
titudine
, quoniam ſijderibus uias dirigebant ob id non ad
amuſsim
, quoniam linea dirigi non poterat maximè ob mo­
tus
obliquitatem in circulo uiſus: ideò mali multi confu­
ſionem
in curſu, & impedimentum in naui, maiuſqúe pericu­
lum
attuliſſent.
At nunc inuenta pyxide, & lapidis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index