Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1quærat, vnde opacitas Lunæ naſcatur, & quę'nam ſit corporis illius natura, è quo'nam materiæ

genere
conſtet, quæ ſit eius forma; vtrum'ne caducum ſit corpus, an mortale?
eo contentus erit,
quòd
Luna à Sole lumen accipiat, cùm ſit corpus opacum, & eiuſmodi, vt ipſum ad nos reflectat;
atque
vbi ex interuentu terræ lumen Solis amittat, tùm fieri eclypſin: itaque veſtigabit quo tem­
pore
terra ſic inter vtraque lumina interponatur, vt Luna in eius vmbram incurrat, & eclypſin ita
deſignabit
.
& illa diſcens nihilo plus erit bonus mathematicus. Et medicus vſque ad quendam
terminum
materiam nerui noſcere volet; accuratam eius perquiſitionem phyſico relinquet; ni­
hilominus
Alexandro dignus eſſe poterit.
Etiam logicus illa breui inſtructione prædicamentorum
contentus
erit, certam doctrinam primo philoſopho delegabit.
Ergo fines ſuos aliquando tuebi­
tur
methodus, dum rem pro ſuo munere explanabit; etiam ſi principia non pro rei dignitate, ſed
pro
ſuo ipſius merito tractet.
& tamen tanta lux erit principiorum, vt quamuis non abſolutè co­
gnoſcantur
; ea tamen illuſtrare queant quæ ſunt ex ipſis; & ſi non quatenus ea res pateretur, at
ſaltem
quoad ab eius methodi profeſſore deſideratur.
Proinde Phyſico ſat eſſe dicemus, ſi pri­
mum
motorem ſic tractet, vt reſpicit materiam ſenſilem; eiusque.
attributa doceat, quatenus erum­
punt
ex illa habitudine; nec aliter explicatur ab ipſo, quòd eſt indiuiduus & æternus, & extra
omnem
materiæ contagionem: quapropter omnibus modis immobilis; niſi quòd eius aliquod

munus
redundat in materiam: quod fine illa habitudine concipi poteſt, id alterius officium eſſe
dicimus
.
& hoc modo 3. Phyſ. pars erit noſtræ methodi; & in illo regreſſus phyſicus; ſi methodum
reſpicias
, abſolutus; ſi rem perpendas, aliqua ex parte deficiens.
At verò tibi fortè negotium fa­
ceſſet
, quòd ſi ita nouit phyſicus primum motorem, & eius accurata notitia pertinet ad alterum
philoſophum
; videbitur eſſe ſubalternus, quod tamen anteà confutatum eſt: etenim non poterit
explicare
quid ſit illud principium, nec afferre propter quid ſimpliciter, ſed oſtendet tantum quòd
ſit
; cur ita ſit, ab altero arceſſet, atqui vbi hic gradus intercedebat; ſubalternationis ratio poneba­
tur
.
Ad hoc dicam primum motorem quoque primum, quà primus eſt motor, à phyſico noſci
quid
ſit, quantum fert eius ingenium, quod propter ſimplicitatem definitioni non eſt obnoxium:
deinde
tum reſpondebo affinitatem eſſe ſubalternationis, vbi in genere conueniant ſubalterna &
ſubalternans
: at cùm ſublimior ſpeculatio primi motoris ſit alterius generis; cùm hæc ſpectet ſub­
ſtantiam
naturalem; illa verò ſubſtantiam ſimpliciter (etenim genus in ſcientiis à ratione formali
ducitur
quę omnino diuerſa eſt in phyſica & prima philoſophia) non igitur erit phyſica ſubalter­
na
.
Tertiò defendimus primum motorem ſe habere vt finem; at quę conſiderat finem, non habet

rationem
ſubalternantis, ſed architectonicæ.
Quapropter eſt gemina facultas, quæ in motoris pri­
mi
notitia vertitur; & ſingulæ in ſuo genere perfectæ.
Tranſeo nunc ad alterum caput, quo de no­
titia
materiæ diſceptandum eſt, quo phyſicæ conceditur: nam multa contrà ſuccurrunt; ſiquidem
plena
cuiuſque rei cognitio tunc habetur; cùm omnes cauſſæ noſcuntur ex quibus res illa pendet.
Sed materia cauſſas omnes infert; ab omnibus pendet. Igitur materia cauſſarum omnium notitiam
flagitat
.
Atqui non omnes cauſſæ cognoſcuntur à phyſico. Neque igitur phyſicus plenè cogno­
ſcet
materiam.
Nanque materia formæ gratia eſt & finis; eademque. finem: ſine efficientis opera non
conſequitur
.
Præterea materia, vt nobis placet, eſt poteſtas. ea verò ſine actu cognoſci non poteſt.

Cæterùm
neque actus neque poteſtas à phyſico, vel auctore Ariſtotele abſolutè cognoſcuntur.

a Ergo neque materia. Confirmo etiam, quia formæ ſciri debet magis quàm materia. Sed forma

non
cognoſcitur à phyſico perfectè; multò minus igitur materia.
Vrgebit nos item Auicenna te­
ſte
Auerroë.
b Quando cognitio cuiuſque rei tùm exiſtit, cum eius cauſſæ cognoſcuntur à primis

vſque
ad vltimas.
At materia prima non poteſt à phyſico noſci. Neque item vltima & proxima.
quia omnes artifices mentionem faciunt de materia proxima, non de remota & prima, vt medi­
cus
de materia proxima nerui, quæ fortè ſunt elementa.
Verùm phyſicus eſt artifex particularis:

neque
enim ſpectat ens ſimpliciter, ſed aliqua conditione reſtrictum, vt puta mobilitate.
Neque

igitur
phyſicus ſpectabit materiam primam.
Tùm etiam; quòd ſi eam tractaret phyſicus, & demon­
ſtrare
poſſet.
non demonſtrat autem, quia principium eſt. Nos item in confirmationem adimus.

Prima
philoſophia materiam cognoſcit.
Sed prima philoſophia eſt maximè ſcientia, quippe quæ
ſciat
ex maximè primis.
Ergo & ipſa magis ſcit quàm phyſica. Sic materiæ tractatio non erit prę­
cipua
philoſophi naturalis.
Sed quantum ſpectat ad Auicennæ decretum; falſum prorſus exiſti­
mo
phyſicum materiæ primæ cognitionem detrectare.
Tùm quòd artifex, etſi materiam commu­
niſsimam
non ſpectat; quia certas formas ſibi propoſitas habet, vt ſtatuarum ſtatuarius; at nihilo­
minus
conſiderat materiam communem omnibus ſuis formis, vt marmor, aut æs.
Itaque cùm phi­
loſophus
naturalis conſideret omnes formas naturales, etiam conſiderare cogetur materiam con­
munem
omnibus illis formis, hæc verò eſt materia prima; quandoquidem etiam ipſa primas ele­
mentorum
formas accipiat.
Accedit eodem, quòd ſi phyſicus de motu differit, etiam principia
motus
omnia veſtigare debet in quibus cum materia prima reponatur, efficit item, vt materia pri­
ma
ſit à phyſico noſcenda.
Quamobrem non id puto nunc in controuerſiam eſſe reuocandum;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index