Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 403 > >|
1tem hoc in medicis tractationibus, quòd
ſolùm viuentia operationem habent.
Viuunt
etiam elementa quoquo modo ( vt dictum
eſt ) cùm ad proprias regiones ſpontè fe­
rantur, miſta autem omnia longè meliore
vita: nam natura ſemper melius aliquid
intendit, quàm id ex quo conſtituit.
Ob id
igitur Simplicio haud crediderim dicenti, vt
ab Herculeo lapide ferrum trahitur, ita exi­
ſtimari aurum ab oſſe piſcis milui trahi.
Hoc enim quod in Phyſicis expoſitionibus
ſcripſit, rationi repugnat, quandoquidem os
illud non viuit.
Oſtenſum eſt autem omnem

operationem eſſe viuentis, & vt viuit.
Nam
etſi elementa etiam viuant, hoc opus ele­
mentorum haud eſſe poteſt, ſed attractio
propriæ cuiuſdam rei.
Viuentis eſt vita, quæ
nutrimento ſaltem vtatur: at os piſcis non
viuit, cùm detraxeris ab animali, vitæ eo ge­
nere quod nutrimento vtitur.
Sublata enim
anima eſt, ſentiens manifeſtè: at hæc nu­
trici eadem eſt.
Itaque adeò hac in demon­
ſtratione confido, vt quamvis non ſim ex­
pertus, auſim tamen dicere, impoſſibile eſſe,
vt os milui piſcis aurum non ſecus, ac fer­
rum Herculeus lapis trahat: à viuente au­
tem re alia quapiam, vt lapide, aut animali,
vel arbore, quamdiu vixerit, hoc fieri pro­
culdubio poteſt.
Quòd ſi quis obiiciat, quòd

aculeus paſtinaceæ dolorem dentium tollat,
ſi ex eo gingiua ſacrificetur.
Reſpondemus,
vim hanc quæ illi potentia, non actu ineſt,
non aliter quàm cantharidarum exulceran­
tem, ad actum ab animæ humanæ facultate
deduci, Deinde dolorem magnum affert hic
aculeus: dolor autem dolorem obſcurat, cùm
non in eadem parte fuerit, vt inquit Hippo­
crates, adeò vt acris dolor gingiuæ, dolorem
dentes haberet.
Auocat & ob propinquita­
tem doloris cauſam, quæ plerunque eſt in
neruo denti inſito: nec hoc ſemper, neque
omnibus contingit.
Itaque vires viuentibus
cùm tantùm actu ſint, lapidibus qui vires
habent animam ineſſe neceſſe eſt.
Sed dices,
Hoc tamen Philoſophus negat.
Sed qui la­
pides, aut generari, aut augeri concedunt,

fateri etiam oportet illos viuere: facultatis
enim vegetatricis hæc communia ſunt, teſte
Galeno, generari, nutriri, & augeri.
Vide­
tur etiam natura ſenſim ab extremo ad ex­
tremum tranſire, connectereque diſtincta
longius mediis ipſis: velut inter id quod non
nutritur, nec viuit, quodque viuit & nutri­
tur, medium conſtitui poterat quod viueret
& non nutriretur, quoque nutriretur, &
non viueret.
At non viuere, & nutriri quic­
quam non poterat, cùm facultas eſſet abſ­
que ſubiecto principioque.
Oportebat igitur
medium potius eſſe quod non nutriretur &
viueret.
Nam principium eſſe abſque facul­
tate in his quæ natura læſa ſunt, contingit:
tales igitur lapides erunt.
Ratio de­
monſtrans
contra Sim­
plicium
quod os piſ­
cis milui au­
rum non tra­
hit.
Paſtinacæ
aculus dolo­
rem dentium
tollit.
1.Mag.
Mor. cap.
Ergo metallica in montibus non ſecus ar­

bores iacent, cùm radicibus ſuis trunco, ra­
mis, pluribus foliis: & ſunt tenues quæ­
dam partes nonnunquam floribus ac fructi­
bus: carent enim pleræque fructibus & flo­
ribus, cùm videamus, & hoc etiam plan­
tis contingere, quæ in puteis naſcuntur, &
in vmbra, vel arido nimis loco, vt adianto,
ſcolopendro, licheni, & non paucis capri­
ficis, cùm in muris naſcuntur: palàm enim
eſt fructus & flores luxuriantis arboris ac

fœcundæ eſſe ſigna.
Fœcunditatis tum ab
humore, tum à calore Solis fit.
Ob id igitur
nil mirum metallicis flores & fructus ſæ­
pius deeſſe, cùm Sol ſemper, humor etiam
copioſus plerunque deſit.
Metallica
quomodo in
montibus ia­
ceant.
Cur metal­
lica plerum­
que careant
floribus &
fructu.
Vbi verò abundent metallica, ſi velis de­
præhendere, certis & non paucis opus eſt

coniecturis.
Oſtendit primò ferax prouincia,
vt nunc argenti Germania.
Sic in Italia ar­
gentum vix, aurum nullo modo effodere li­
cet.
Vt igitur in fœcunda regione plures
fœcundi agri, ita in feracis metallorum
prouincia plerique montes etiam præter
ſpem metalla ferunt.
Montes etiam altiſſi­

mi vt ad eruendum ſunt difficiliores, ita
ad largiendum ſunt liberaliores: rarò enim
in humilioribus collibus materia hæc co­
pioſa inuenitur.
Plerumque verò montium
cacumina, quæ ad meridiem tendunt, radi­
cibus ad Boream ſpectantibus, argumentum
metalli præbent; & maximè argenti, cuius
fodinæ feraciores rectà ex Oriente in Occi­
dentem tendere ſolent.
Qui etiam montes
ſunt in calidis regionibus, gemmarum ſunt
feraciores: quòd in meridie, humor magis
ſiccetur & attenuetur: & ob id ſiccitate la­
pides, at tenuitate gemmæ generantur, mul­
tò autem humore & craſſo metalla fiunt.
Hic autem iuxta Septentriones viget.
Quomodo
metallica
abundare in
montibus de
præhenda­
mus 15. in­
diciis.
Curmeridies
gemmis Bo­
reas metal­
lis, abundent
magis.
Montes etiam ſteriles omnes metallici
ſunt, duabus ex cauſis: nam humor abſumi­
tur intus vnde plantæ generari nequeunt, &
mali halitus iam natas etiam plantas occi­
dunt.
Color etiam montium, & lapidum, ac
terræ, non ſolùm metallica eſſe docet, ſed &
qualia ſint: viridis fit ære, niger ab argen­
to, & auro, purpureus à pyritide, liuidus à
plumbo & ferro, luridus à calchanto &
eiuſmodi ſiccis, cinereus & obſcurus à ſul­
phure.
Oſtendit & odor: cùm enim duos
montis eiuſdem lapides ſimul attriueris, ſi
metallum monti ſubeſt, olent ſulphuris non
parum.
Ob quod falsò creditum eſt, metalla
ſulphure conſtare, cùm ſit hic odor excre­
menti metallici, & ſuperfluæ coctionis in­
dicium.
Grauiores etiam lapides, aut terra
quàm ratio poſtulet, certum eſt metallicæ
materiæ argumentum.
Si etiam aliqua par­
te nimis ſplendeant, vel ſi ſolidi careant
omni ſplendore, ſubeſſe metalli materiam
certò ſcias: demum ſi igni liquefeceris, de­
præhendes ſimul & metallum eſſe, & genus
illius, & quantitatem.
Aquæ etiam effluen­
tes leuem quandam huius coniecturam af­
ferunt: quæ ſi odorem, aut colorem, aut præ­
ſe ferant alienum, haud dubiè metallum in
monte eſſe pronunciabis.
Fundum etiam al­
uei diligenter explorabis, nam partem me­
talli inuenies: vix enim fieri poteſt, vt lon­
go temporis ſucceſſu aliquid ſemper adden­
te die, ex deſcenſu grauioris partis, veſtium
metalli non appareat.
Mons etiam rimo­
ſus, propter halitus acres metallicorum
fit.
Sunt etiam plantæ quæ metallorum ſo­
cietate gaudent: & vt rariores ſunt, quæ
metallis gaudent, eò ſi adſint euidentius teſti-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index