Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1tem hoc in medicis tractationibus, quòd
ſolùm
viuentia operationem habent.
Viuunt
etiam
elementa quoquo modo ( vt dictum
eſt
) cùm ad proprias regiones ſpontè fe­
rantur
, miſta autem omnia longè meliore
vita
: nam natura ſemper melius aliquid
intendit
, quàm id ex quo conſtituit.
Ob id
igitur
Simplicio haud crediderim dicenti, vt
ab
Herculeo lapide ferrum trahitur, ita exi­
ſtimari
aurum ab oſſe piſcis milui trahi.
Hoc enim quod in Phyſicis expoſitionibus
ſcripſit
, rationi repugnat, quandoquidem os
illud
non viuit.
Oſtenſum eſt autem omnem

operationem
eſſe viuentis, & vt viuit.
Nam
etſi
elementa etiam viuant, hoc opus ele­
mentorum
haud eſſe poteſt, ſed attractio
propriæ
cuiuſdam rei.
Viuentis eſt vita, quæ
nutrimento
ſaltem vtatur: at os piſcis non
viuit
, cùm detraxeris ab animali, vitæ eo ge­
nere
quod nutrimento vtitur.
Sublata enim
anima
eſt, ſentiens manifeſtè: at hæc nu­
trici
eadem eſt.
Itaque adeò hac in demon­
ſtratione
confido, vt quamvis non ſim ex­
pertus
, auſim tamen dicere, impoſſibile eſſe,
vt
os milui piſcis aurum non ſecus, ac fer­
rum
Herculeus lapis trahat: à viuente au­
tem
re alia quapiam, vt lapide, aut animali,
vel
arbore, quamdiu vixerit, hoc fieri pro­
culdubio
poteſt.
Quòd ſi quis obiiciat, quòd

aculeus
paſtinaceæ dolorem dentium tollat,
ſi
ex eo gingiua ſacrificetur.
Reſpondemus,
vim
hanc quæ illi potentia, non actu ineſt,
non
aliter quàm cantharidarum exulceran­
tem
, ad actum ab animæ humanæ facultate
deduci
, Deinde dolorem magnum affert hic
aculeus
: dolor autem dolorem obſcurat, cùm
non
in eadem parte fuerit, vt inquit Hippo­
crates
, adeò vt acris dolor gingiuæ, dolorem
dentes
haberet.
Auocat & ob propinquita­
tem
doloris cauſam, quæ plerunque eſt in
neruo
denti inſito: nec hoc ſemper, neque
omnibus
contingit.
Itaque vires viuentibus
cùm
tantùm actu ſint, lapidibus qui vires
habent
animam ineſſe neceſſe eſt.
Sed dices,
Hoc
tamen Philoſophus negat.
Sed qui la­
pides
, aut generari, aut augeri concedunt,

fateri
etiam oportet illos viuere: facultatis
enim
vegetatricis hæc communia ſunt, teſte
Galeno
, generari, nutriri, & augeri.
Vide­
tur
etiam natura ſenſim ab extremo ad ex­
tremum
tranſire, connectereque diſtincta
longius
mediis ipſis: velut inter id quod non
nutritur
, nec viuit, quodque viuit & nutri­
tur
, medium conſtitui poterat quod viueret
& non nutriretur, quoque nutriretur, &
non
viueret.
At non viuere, & nutriri quic­
quam
non poterat, cùm facultas eſſet abſ­
que
ſubiecto principioque.
Oportebat igitur
medium
potius eſſe quod non nutriretur &
viueret
.
Nam principium eſſe abſque facul­
tate
in his quæ natura læſa ſunt, contingit:
tales
igitur lapides erunt.
1.Mag.
Mor. cap.
Montes etiam ſteriles omnes metallici
ſunt
, duabus ex cauſis: nam humor abſumi­
tur
intus vnde plantæ generari nequeunt, &
mali
halitus iam natas etiam plantas occi­
dunt
.
Color etiam montium, & lapidum, ac
terræ
, non ſolùm metallica eſſe docet, ſed &
qualia
ſint: viridis fit ære, niger ab argen­
to
, & auro, purpureus à pyritide, liuidus à
plumbo
& ferro, luridus à calchanto &
eiuſmodi
ſiccis, cinereus & obſcurus à ſul­
phure
.
Oſtendit & odor: cùm enim duos
montis
eiuſdem lapides ſimul attriueris, ſi
metallum
monti ſubeſt, olent ſulphuris non
parum
.
Ob quod falsò creditum eſt, metalla
ſulphure
conſtare, cùm ſit hic odor excre­
menti
metallici, & ſuperfluæ coctionis in­
dicium
.
Grauiores etiam lapides, aut terra
quàm
ratio poſtulet, certum eſt metallicæ
materiæ
argumentum.
Si etiam aliqua par­
te
nimis ſplendeant, vel ſi ſolidi careant
omni
ſplendore, ſubeſſe metalli materiam
certò
ſcias: demum ſi igni liquefeceris, de­
præhendes
ſimul & metallum eſſe, & genus
illius
, & quantitatem.
Aquæ etiam effluen­
tes
leuem quandam huius coniecturam af­
ferunt
: quæ ſi odorem, aut colorem, aut præ­
ſe
ferant alienum, haud dubiè metallum in
monte
eſſe pronunciabis.
Fundum etiam al­
uei
diligenter explorabis, nam partem me­
talli
inuenies: vix enim fieri poteſt, vt lon­
go
temporis ſucceſſu aliquid ſemper adden­
te
die, ex deſcenſu grauioris partis, veſtium
metalli
non appareat.
Mons etiam rimo­
ſus
, propter halitus acres metallicorum
fit
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index