Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
prout plenum, & principium materiale deficeret,
aut abundaret in ipſis; & inſuper ait, quòd aſcenſus
ſursùm aliquorum corporum, nempè ignis, non à prin­
cipio aliquo poſitiuo, ſcilicèt leuitate pendere an­
tiquì cenſebant, ſed effici huiuſmodi aſcenſum per
extruſionem factam à fluidis corporibus ambienti­
bus ponderoſioribus.
Si igitur hæc fuit antiquorum̨
ſententia, quomodo eis tribui poteſt tàm enormis
abſurditas, quòd nimirum vacuum moueatur, impel­
lat, habeat ſitum, & regionem ſursùm, versùs quam
tendit?
quomodò, inquam, hæc affirmare poterant il­
li, qui apertè aìebant motus omnes naturales corpo­
rum elementarium tendere deorsùm omneſque pen­
dere ab vnico principio poſitiuo, ſcilicèt à pleno, &
materia corporea?
nec quia aer ſursùm impellitur,
extruditurque, inde ſequitur, quòd vacua in aere con­
tenta
moueantur, atque ſursùm aſcendant, nam ſi va­
cuum nil aliud eſt, quàm ſpatium, id erit immobile,
& proindè aer ſecum non aſportabit vacuum ipſum
ſursùm, ſed in ipſo aſcenſu ſucceſſiuè acquiret noua
ſpatia: relinquendo præcedentia, quæ ſunt omninò
immobilia.
at ſi nomen vacui meram pleni priuatio­
nem, ac nihilum ſignificet, certum eſt quòd nihilum
moueri non poteſt, nec impellere, nec ab vno ad
alium locum migrare.
Ibidem.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Poſtquam conſiderauimus Ariſtotelis argumenta
contra Antiquos, qui leuitatem poſitiuam omninò
negabant, reſtat modò vt eiuſdem Ariſtotelis ratio­
nes pro leuitatis ſtabilimento, & poſitione conſide-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index