Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1qui ex maximâ visûs diſtantiâ, ſeu Hori­

zontis Phyſici ſemidiametro, totius telluris
ſemidiametrum colligere ſe poſſe cenſeban.

Primùm verò ſtatuebat, quod certum eſt, ab
iis qui de maximâ visûs diſtantiâ diſputant,
non eam inquiri, quæ vel ab oculis variè af­
fectis, vel à diuersâ corporum videndorum
magnitudine, vel ab inæquali ſpecierum,
quas vocant, intentionalium, quibus obie­
ctum repræſentandi vis ineſt, diffuſione ea­
rumue intenſione petenda eſt.
Nemo enim
ignorat, ſi iſta ſpectentur, fieri non poſſę,
vt certa visûs diſtantia vniuerſim præſcriba­
tur.
Acribus ſiquidem & acutis oculis longè
remotiora patere conſtat, quàm hebetiori­
bus, quos languidiores radii procul immiſsi
ad viſum non excitant.
Vbi verò obiectum
corpus non oculorum vitio latet, ſæpè ſuâ
ſe paruitate ita protegit, vt admiſsi à pupillâ
radii in tenuiſsimum angulum coaleſcentes
eam demùm afficiant Retinæ particulam,
quæ eum ſenſum omnem effugiat, ſentiendi
quoquè munere ſolitaria fungi non poteſt:
vt proinde Dioptrica ſubſidiarias lentes vi­
treas in tuboſpicillo ritè diſpoſitas mortali­
bus tranſmiſerit, quarum ope inflexi Radii
ampliorem angulum conſtituant, ideòquę
maiorem Retinæ particulam ad videndum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index