Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 145 > >|
1men illius partes pervadit. In corpore autem vaſtæ molis,
cuiuſmodi tellus, eò uſque procedit, dum illâ extenuatione
prorſus inſenſilis euadat: & cùm nulla eſt reciprocatio, neque
vibratio contingit.
Tremere tamen interdum ſolum ex in­
genti plagâ conſtat: cùm partes vehementer preſſæ reaſſur­
gunt.
At verò quouſque una quæque plaga ſe extendat, necdum
liquet: conſtat ſanè longiſſimè protendi: in magnâ enim di­
ſtantiâ auribus terræ admotis ſonum etiam non magnum per­
cipiunt excubitores.
Eſt tamen magna differentia pro qua­
litate terræ: cavernoſa enim multúmque aëris continens ſo­
num longiùs protendit, quàm uliginoſa & paluſtris: & quæ
continua eſt ac veluti concatenata, quàm ſabuloſa & interciſa.
Notandum Quartò, impulſum naturâ ſuâ lineam rectam &
viam ſequi percutientis. itaque ſi perpendiculariter incidat pla­
no motum ſeu impulſum producit in directum, ſi nihil obſtat.

At cùm reſiſtentia maior eſt ex unâ, quàm aliâ parte: ut cùm
trabem longiorem percutimus non in centro gravitatis, ſed in
parte uni extremo propiore: tum motus non fit in directum,
ſed circularis: cuius centrum alterum extremum quieſcens,
& à plagâ magis remotum.
Quòd ſi percuſſio fiat in centro:
tametſi ad partes remotiores à plagâ minor impulſus ſe exten­
dat; quia tamen centrum gravitatis æquationem inducit;
omnes æqualiter & in directum moventur.
In Sphærâ autem
ſeu globo impetus à plagâ in centrum dirigitur, ſi moveri de­
beat: quod alioqui non eſt neceſſarium: quandoque enim pla­
ga ex obliquo illius partem decerpit.
At ſi globus alium
percutiat quacunque ratione, neceſlariò hæc plaga centrum ſpe­
ctat. propterea, quòd utrumque centrum atque illorum plaga ſit in
eadem lineâ rectâ.
Nulla tamen plaga ex obliquo facta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index