Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 158 > >|
1punctove vicino perpendicularis. Nec verò iam
tibi videbitur mirum oculos omnium, qui ad lapi­
dem attendent, ſolum illum motum perpendicula­
rem obſeruare, nullo autem modo horizontalem, qui
perpendicularem tamen exſuperat tantoperè; ſi­
quidem omnium oculi vnà & cum turri, & cum
lapide, eodem horizontali motu transferuntur;
adeò vt quemadmodum exſiſtentes in naui omnes
ſolum perpendicularem, nullo verò modò hori­
zontalem, cuius ſunt participes, obſeruant; ita heic
fieri neceſſum ſit.
Vnum diſcrimen eſt, quòd quiſ­
piam vel in alia naui quieſcente, vel in littore con­
ſiſtere poſſit, vnde ad motum lapidis horizontalem
attendat; non poſſit verò alicubi extra Terram fi­
gere pedem, vnde pari modo progreſſum hori­
zontalem percipiat.
III. Dices, quid ſi aliquis intra ciſtam à gry­
phe abreptam detineatur per aërem?
Reſponde­
bitur, neque illum quidem poſſe eum motum ob­
ſeruare; quoniam & ipſe vna cum ciſta, gryphe,
aereque, eodem illo motu ſimul transferetur;
oporteretque illum conſtitui vltra regionem
aëream, motuque ipſo non corripi, vt eius obſer­
uandi euaderet capax.
Quo loco te minimè latet
placere Copernicanis id, quod inſinuaui ſuperiore
Epiſtola, aerem hunc noſtrum nihil eſſe aliud, quàm
halituoſam quandam contexturam ex omnibus va­
poribus, fumis, tenuïſſimiſve corpuſculis, quæ ex
ſolidiore Terræ, & aquæ globo continuò, & in
omnem partem circumquáque exhalantur.
Neque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index