Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Page concordance

< >
Scan Original
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
< >
page |< < of 101 > >|
1tionem cadet: Itaque cum à portione conoidis, cuius gra­
uitatis centrum e auferatur inſcripta figura, centrum ha­
bens p: & ſit le ad ep, ut figura inſcripta ad portiones reli
quas: erit magnitudinis, quæ ex reliquis portionibus con
ſtat, centrum grauitatis punctum l, extra portionem ca­
dens.
quod fieri nequit. ergo linea pe minor eſt ipſa g li­
nea propoſita.
Ex quibus perſpicuum eſt centrum grauitatis
figuræ inſcriptæ, & circumſcriptæ eo magis acce
dere ad portionis centrum, quo pluribus cylin­
dris, uel cylindri portionibus conſtet: fiatque; figu
ra inſcripta maior, & circumſcripta minor.
&
quanquam continenter ad portionis centrum pro­
pius admoueatur: nunquam tamen ad ipſum per
ueniet.
ſequeretur enim figuram inſcriptam, non
ſolum portioni, ſed etiam circumſcriptæ figuræ
æqualem eſſe.
quod eſt abſurdum.
THEOREMA XXIII. PROPOSITIO XXIX.
CVIVSLIBET portionis conoidis rectangu­
li axis à centro grauitatis ita diuiditur, ut pars quæ
terminatur ad uerticem, reliquæ partis, quæ ad ba
ſim ſit dupla.
SIT portio conoidis rectanguli uel abſciſſa plano ad
axem recto, uel non recto: & ſecta ipſa altero plano per axem
ſit ſuperficiei ſectio abc rectanguli coni ſectio, uel parabo
le; plani abſcindentis portionem ſectio ſit recta linea ac:
axis portionis, & ſectionis diameter bd.
Sumatur autem
in linea bd punctum e, ita ut be ſit ipſius ed dupla.
Dico

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index