Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO IV
Dato gravi moto perpendiculariter per spa­
tium datum, diuturnitate data, quod per­
ficiat motum super plano declinante, per
spatium itidem datum; Perquirenda in ip­
so diuturnitas.51[Figure 51]
Moveatur grave per AB perpendiculariter
diuturnitate data, quae sit eadem AB, inde
super planum inclinatum BD.
Perquirenda est diuturnitas motus per BD, & per ABD.
Fiat CE media inter CB, CD, & AF nor­
malis ad BD productam usquequo concurrat
cum orizontali AC.
Dico BE esse diuturnitatem per motus BD, &
FE esse diuturnitatem motus per ABD.
Quoniam nota est diuturnitas CB, & nota est
EC per constructionem, nota est etiam BE diu­
turnitas motus per BD, si motus praecedens fue­
rit per CB; at idem est si fuerit per AB.
Per 15. pr. huius.
Per pr. huius.
Ergo EB est diuturnitas motus per BD; At
FB est diuturnitas motus per AB.
Igitur
FE est diuturnitas motus per ABD.
Quod etc.
Per Co. 19. pr. huius.
Corollarium
Idem sequitur eadem ratione, si AB non sit
perpendicularis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index