Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1æquali, uterque reſilit ab illà plagà, magis quidem qui mi­
nus, minùs verò qui magis percuſsit: non igitur exceſ­
ſus majoris eſt principium morus reliqui à contactu.
Vt objectioni & experientiæ ſatis fiat, dicendum à quo­
libet contactu impulſum deficere & exſpirare, nouum
verò à percuſsione determinari, qui motu eidem plagæ
æquali retroagit illud mobile.
Cùm enim impulſus â
percuſsione fiat, juxta determinationem plagæ, quam
recipit à percutiente, nihil mirum ſi â determinatione
nouâ nouum impulſum conſequatur: quomodo in acu
nauticà fieri videmus, quæ quoties oppoſitum polum
tangit, directionem, quà eidem polo ſe obuertit, ſorti­
tur nouam.
Quod minùs difficulter admittes, ſi per­
pendas quá ratione vaſtæ campanæ ingens mugitus, &
qui hunc ſuá vibratione fouet in gyrum actus impulſus
ex leuiſsimo tactu repente conticeſcat: quid ergo mi­
rum ex tactu pilæ haud paulo majoris impulſum cohi­
beri? Inſtabis an igitur globus ligneus, ſi ex oppoſito
quantumuis motu lento moueatur, repercutiet pilam
ferream quacunque; violentiá irruentem? Ad pleniorem
hujus atque; aliarum obiectionum ſolutionem, notandum
primò: ut mobile moueatur, non ſufficere quemlibet
impulſum, ſed proportionatum illi mobili: impulſus e­
nim, quo globus ligneus ad motum concitatur, haud
quaquam loco mouebit pilam ferream ejusdem molis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index