Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tractet'ne phyſicus ſimpliciter materiam primam, quia certè tractat: ſed an'ne phyſicus magis
noſcat materiam primam quàm primus philoſophus.
Rationes autem Auicennæ cum reliquis
poſteà diluentur.
nam viſum eſt prius diſceptare de cauſsis, quas tractant primus philoſophus &
mathematicus.
F
a 14. Met.
c. 4.
G
b 1. Poſt.
H
A
B
C
D
E
F
a 3. de An.
T. c. 36.
b 2. Phyſ.
T. 70.

8. Met.
T. 12.
G
H
c 2. Phyſ.
T. 71.
d 1. Phyſ.
T. 83.
e T. 14.
f 12. Met.
T. 48.
A
B
a 6. Met.
C
b Prædit.
D
c Orator.
E
F
G
II.
III.
a 1. Phyſ.
T. 78.

Auicennæ
ratio I.
b 2. Phyſ.
T. c. 22.
H
II.
III.
A
Vt ſe habeant cauſſæ in prima philoſophia & mathematicis. Cap. XV.
EADEM quoque diſtinctio propemodum quadrabit in primam philoſophiam. dicemus enim
genus omne cauſſarum vſurpari ab illo philoſopho demonſtrando: accuratam verò expli­
cationem primi finis, primæque.
formæ ſolius eſſe primi philoſophi. Nanque & id quod aiebat Ari­
ſtoteles, principio ſecundum ſpeciem determinare alterius quàm phyſicæ methodi munus eſſe,
& omnino de immobili principio ſatis perſuadent, eas cauſſas ab ipſo ſolo cum diligentia tractari;
reliquas autem cauſſas, materiam nimirum & efficiens monet Ariſtoteles in illa methodo propo­
ni ad explicandum, a vbi docet quatuor entium cauſſas ibi eſſe tractandas. Omne item cauſſę ge­

nus accipiet in demonſtrando primus philoſophus: ſiquidem contempletur ens, quatenus ens:

itaque contemplatur omneis cauſſas entis, quatenus ens.
Sed omnia cauſſarum genera ſunt cauſſę
entis.
Igitur & per omne cauſſarum genus demonſtrabit. Et cùm entium quædam ſenſilia ſint,
alia ſenſum fugiant, & immunia ſint à materia: ſenſilium verò principia ſint materia & efficiens.
Ergo materia & efficiens non modò à primo philoſopho tractabuntur, ſed demonſtrando item
accipientur.
Itaque omne cauſſæ genus ab vtroque philoſopho aſſumetur. ſed ea quæ reſpiciunt
motum, vt ab illo ſeparari non poſsint, diligenter à phyſico tractabuntur: illa verò quę abſoluun­
tur à motu, diligenter veſtigabit primus philoſophus, vt ſolum ſpectandi ratio differens intercedat:
quia ſcilicet phyſicus ea cauſſarum genera tractabit, quà ſunt principia corporis naturalis; pri­
mus autem philoſophus quatenus ſunt principia entis.
quod item docuit nonnunquàm Auerroës.
b & teſtatus eſt contemplationem primi philoſophi, c licet eadem tractet àc phyſicus eſſe commu­


niorem, quippe qui etiam conſiderando ſenſilia ad particularia non deſcendat.
At verò cùm è cauſ­
ſis quædam proximæ ſint, aliæ remotæ, ſeu quædam vniuerſales, aliæ ſpeciales, haud facilè dede­
rim omnes æquè accipi aut ſpectari à primo philoſopho, ſicut à naturali.
quandò primus philoſo­
phus eſt vniuerſalis admodum, nec particularia contemplatur quæ ſpectantur à phyſico: aliter
cæteræ ſcientiæ redundarent.
Proinde cauſſarum proximarum tractationem prorſus denegarem

primo philoſopho.
& naturali committerem. Neque obſtant illa quæ opponi ſolent. vt primum
philoſophum non concipere motum; naturalem nihil ſine motu comprehendere.
Aut etiam quòd
hæ methodi ſecum differunt, quòd prima philoſophia ſine motu conſiderat illa quæ naturalis
non diuellit à motu.
Neque enim hæc nos ita credere cogunt, vt quæ ſine motu exiſtunt, ſic à pri­
mo philoſopho tractentur, aut accipiantur, quin & illa ſpectet, aut aſſumat, quæ motum reſpiciunt:
aut quòd phyſicus ita illa aſſumat quæ motum reſpiciunt, vt cætera negligat.
Sed illud notant,
quo vtræque methodi ſeparantur.
ex hoc enim diſtinguuntur quòd prima philoſophia cum dili­
gentia tractat immobilia principia, phyſica verò mobilia, neque tamen ob id ab oppoſitorum no­
titia excluduntur.
ſolumque. ſufficit phyſico, ſi principia quæ ſunt immobilia conſideret, aut ſu­
mat, quatenus reſpiciunt motum.
Quapropter non erit ſimpliciter verum primum philoſophum
ſine motu & materia contemplari.
Sed verum erit ea quæ tractat phyſicus, à materia motuque. non
abſolui.
Idcirco neque dici poterit. omnem conſiderationem quæ materiam motumque. includit,
eſſe naturalem.
Sed illud verè aſſeuerabitur, omnem conſiderationem quę reſpuit motum & ma­
teriam eſſe primi philoſophi, ſeu rectius, non naturalem, quia mathematicæ quoque repudiant

motum.
Ad quas nunc accedentes, ijs conſtitutis quæ de illarum ingenio pluribus anteà diſputata
fuerunt: nimirum quòd cauſſas habent, & quòd cùm immobilia ſtatuant, fine & efficiente carent,
addemus.
Si mathematicorum morem Euclidis, Archimedis, & Ptolemęi conſulamus, nullam de
vllo cauſſarum genere mentionem fieri intelligemus.
Etenim ſcripſere per lemmata; rem ſcilicet
ipſam nudam qua ſcientia continetur, expreſſerunt, alteram, atque illam quidem neceſſariam par­
tem omiſere, quæ pertinet ad modum ſciendi, & ad informandos animos auditorum, qua gene­
ralia quædam capita exponuntur quibus illa ſcientia gubernatur: rerum ſcilicet conditio mate­
riæque
.
ſubiectæ ediſſeritur, enarratur quod demonſtrationum genus admittat, & denique illa prę­
cepta, quæ generaliter à primo philoſopho & analytico tradita ſunt, ad materiam ſubiectam ac­
commodantur.
Hæc ſanè omnia ab auctoribus mathematicæ neglecta, aut ſiquid ad hoc pertinet,
vnus Ptolemæus id præſtitit.
Sed veriſimile eſt, ſicut Ariſtoteles in cæteris ſcientiis atque faculta­
tibus conſcribendis perpetuò fecit; ſic & in ijs edocendis fuiſſe facturum: & ſicuti aliorum erro­
res detexit, dum ea neglexere, quæ quatenus ipſum inſunt & aliena perſecuti ſunt; dum rationes
ſophiſticas, & pſeudographos adnotauit, dum rerum mathematicarum & quantitatis vim ſigni­
ficauit, dum docuit quo'nam cauſſarum genere definiendo demonſtrandoque.
vterentur, ita quoque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index