Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 524 > >|
1ad sq,quæque conſtituat angulum vspangulo hsq& angulum
vshangulo psqæquales, triangula svh, spqerunt ſimilia, & prop­
terea vherit ad pqut eſt shad sq,id eſt (ob ſimilia triangula
34[Figure 34]
VSP, hsq) ut eſt VSad SPſeu abad pqueÆquantur ergo
vh& ab.Porro ob ſimilia triangula VSH. vsh,eſt VHad
SHut vhad sh,id eſt, axis Conicæ ſectionis jam deſcriptæ ad
illius umbilieorum intervallum, ut axis abad umbilieorum inter­
vallum sh; & propterea Figura jam deſeripta ſimilis eſt Figuræ
apb.Tranſit autem hæc Figura per punctum P,eo quod trian­
gulum PSHſimile ſit triangulo psh; & quia VHæquatur ipſius
axi & VSbiſecatur perpendiculariter a recta TR,tangit eadem
rectam TR. q.E.F.
LIBER
PRIMUS.
LEMMA XVI.
A datis tribus punctis ad quartum non datum inflectere tres rectas
quarum differentiæ vel dantur vel nullæ ſunt.
Cas.1. Sunto puncta illa data A, B, C& punctum quartum Z,
quod invenire oportet; Ob datam differentiam linearum AZ, BZ,
locabitur punctum Zin Hyperbola cujus umbilici ſunt A& B,&
principalis axis differentia illa data.
Sit axis ille MN.Cape PM.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index