Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 579 > >|
1
remus.
Præcipua eius ratio hæc eſt, quia reperiun­
tur duo loca contraria in natura ſursùm, & deorsùm,
ſcilicèt circumferentia, & centrum mundi, ſeu ter­
ræ; & euidentèr apparet, quòd terra infima eſt, &
ſubiacet omnibus alijs corporibus mundanis, demer­
gitur enìm deſcendendo infrà aerem, & infra aquam,
quouſque ad locum infimum perducatur, nempè ad
centrum, quando nimirum ea non impeditur; hinc
deducit, ergo terra eſt abſolutè, & ſimplicitèr gra­
uis, & non relatiuè.
E contrà videmus aerem pene­
trare denſitatem ipſius aquæ, & aſcendere ſuper eam,
& ignem perforare denſitatem tum aquę, tùm aeris, per­
ducique ad ſupremam, & extremam ſuperficiem ae­
ris, veluti ad locum ſuum naturalem ſupremum, vbi
tandèm quieſcit, nec vlteriùs mouetur.
Et quia, in­
quit, ignis omnibus ſupereminet, igitur eſt ſimpli­
citèr, & abſolutè leuis; terra omnibus ſubijcitur, igi­
tur eſt abſolutè grauis.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Vt verò vim, & energiam Ariſtotelici ratiocinij
percipiamus, & exactè perpendamus, oportet vt ſta­
tum controuerſiæ memoremus, ſcilicèt theſim Pla­
tonis, atque Democriti, quam Ariſtoteles redargue­
re profitetur, ante oculos ponamus, & poſtea argu­
mentum ab Ariſtotele adhibitum conſideremus.
Et
primò ratum perſpectumque eſt duplici modo fieri
poſſe vt ignis ſursùm perducatur, & ſuper omnia e­
lementa emineat, aut nempè quia ignis ſponte ſuą
mouetur ſursùm à principio intrinſeco, & naturali,
ſcilicèt à leuitate, vel potiùs, quia ibidem ignis ex-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index