1
Non minus etiam, quod pes hominis altitudinis sextam habet
partem, (ita etiam, ex eo quod perficitur pedum numero
corporis <altitudo, veteribus columnis basis scapi elata>
sexies altitudines terminavit) eum perfectum constituerunt,
cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII. ex eo etiam videntur civitates Graecorum
fecisse, quemadmodum cubitus est sex palmorum, in drachma, qua nummo uterentur, aereos signatos uti asses ex
aequo sex, quos obolos appellant, quadrantesque obolorum,
quae alii dichalca, nonnulli trichalca dicunt, pro digitis viginti quattuor in drachma constituisse.
Nostri autem primo fecerunt <perfectum> antiquum numerum et in denario denos aeris constituerunt, et ea re compositio nominis ad hodiernum diem denarium retinet.
etiamque
quarta pars quod efficiebatur ex duobus assibus et tertio
semisse, sestertium vocitaverunt.
postea autem quam animadverterunt utrosque numeros esse perfectos, et sex et
decem, utrosque in unum coiecerunt et fecerunt perfectissimum decusis sexis.
huius autem rei auctorem invenerunt
pedem.
e cubito enim cum dempti sunt palmi duo, relinquitur pes quattuor palmorum, palmus autem habet quattuor digitos.
ita efficitur, ut habeat pes sedecim digitos
et totidem asses aeracius denarius.
Ergo si convenit ex articulis hominis numerum inventum esse et ex membris separatis ad universam corporis
speciem ratae partis commensus fieri responsum, relinquitur, ut suspiciamus eos, qui etiam aedes deorum inmortalium constituentes ita membra operum ordinaverunt, ut
proportionibus et symmetriis separatae atque universae
convenientes efficerentur eorum distributiones.