Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
81 67
82 68
83 69
84 70
85 71
86 72
87 73
88 74
89 75
90 76
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
101 87
102 88
103 89
104 90
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
< >
page |< < (77) of 795 > >|
9177DE MAGNETE. ſem, ſperabam me acquiſiturum partes inertes nullaque vi donatas
attractrice, aliaſque in quibus omnis vis hæreret;
ex quibus Mi-
croſcopio, vel alia methodo examinatis, quænam fabrica Magne-
tis, &
cauſa virtutis foret, detegeretur: Omnem igitur huc direxi
animi meditationem, ut Magnetem, quem corpus compoſitum
tum ex aliis ſupponebam, in ſua ſimpliciora diſſolverem:
Boyleus
in his Tentaminibus mihi aliquomodo præiverat, ſed tam paucos
progreſſus faciendo, &
nequaquam ſatis ſollicita inſtituendo exa-
mina, ut ex Boyleanis nihil vel parum lucis foenerari potuerim:
addenda autem illa noſtris judicavi, quia paucis comprehendi poſſunt.
Candefecit Philoſophus diverſos Magnetes in Igne, tum in eo-
rum ſubſtantia magnam animadvertit heterogeneitatem:
Nonnulli
inter refrigerandum cadebant in pulverem;
alii friabiles evadebant;
alii integri perſtabant;
alii diffracti intus apparebant inſtar ſquam-
marum Ferri;
alii referebant lamellas colore variegatas, ſibi mutuo
parallelas;
alii vix apparebant mutati colore & ſoliditate.
Nulli horum in Igne flammam cæruleam, quæ indicium præſen-
tis ſulphuris foret, emiſerunt, etiamſi id affirmet Del Porta, ſup-
ponens vim Magneticam in Sulphure conſiſtere.
Ex qua diverſiſ-
ſima Magnetum igni commiſſorum forma conſtat, varias ad eos
componendos concurrere ſubſtantias, quarum nonnullæ plus, aliæ
minus volatiles fiunt.
Sed ad Analyſin Magnetis properemus,
diverſiſſimas ineundo vias, ut, quod una non eruitur, altera in-
veniatur.
PROCESSUS PRIMUS.
Quia Magnes integer in Igne aliquamdiu toſtus, vim attrahendi
Ferrum eo uſque amittit, ut limaturam non attrahat, attamen agat
in Verſorium 6 pollicum Magneticâ vi imbutum;
exploravi, an non
poſſet penitus omnis vis attractrix expelli;
quod facilius videretur
poſſe fieri, quando Magnes in pulverem ſubtiliſſimum prius redu-
ceretur, tumque igni committeretur.
idcirco Magnetem elegi bo-
num, præſtantiſque virtutis, nigreſcentis coloris, qui in mor-
tario in pulverem ſubtiliſſimum contuſus fuit:
ſuſpicabar in hocpul-
vere datum iri partes, quæ â Magnete attraherentur, alias, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index