Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 203 > >|
1dum ſitientes foveam offendunt aquam plenam, culus tamen ſu­
prema ſuperficies humilior atque profundior eſt, quàm vt capite
ac collo protenſo eam attingere poſſint, calculos ore & vnguibus
aſportantes foveæ injiciant, vt deſidentibus in fundum lapidi­
bus humor ſubſidentium corporum occupatione elevetur, ſu­
perioremque elatus repleat vacuitatem; ita ſolerti machinatio­
ne reficiuntur.
Vaſis itaque puteisque ſi ſolida injicias corpora, quæ
fundum petant vel ſponte, vel vi depreſſa; elevabitur aqua, &
per tubos ſuperiùs applicatos effluens in fontem formabitur.

Hoc artificio conſtructus erat olim fons ad S. Georg. Venetijs,

teſte Ioſepho Ceredo Diſcurſu primo de Modo elevandi aquas
è locis humilibus, pag. 11.
Binæ enim fabricatæ erant ciſternæ,
ſeu piſcinæ, humilior ac profundior vna, altera elatior ad prioris
latus.
Humilior latera habebat anguſta, & putei inſtar erecta;
è cuius fundo vſque ad collateralis ſuprema labra deduceban­
tur tubi plumbei.
Habebat præterea operculum ligneum atque
graviſſimum, quod ciſternæ latera vacua implebat, & aquæ in­
cumbens ſuo paulatim pondere deſcendebat, atque aquam con­
primens
eam intra tubos compellebat; per quos aſcendens, ſub­
ſequentibus alijs aquis pulſa, exonerabat ſeſe intra ſuperiorem
collateralem ciſternam, indeque pondere ſuo naturaliter dela­
bens per fiſtulas efforma batur in fontem.
Multas alias Machi­
nas hydraulicas eodem conſtructas artificio enumerat ibidem
citatus Ceredus, & vnam hac ratione adornatam Machinulam
Scaliger Exercitat. 42. contra Cardanum; ex qua tamen falſum
deducit modum oſtendendi fontium originem ex mari.
Hac
porrò ratione in altum elevatur aqua per antlias, quarum ingen­
tem copiam affert Auguſtinus Ramellus inſuo de Machi­
nis hydraulicis opere, & nos aliquas adduce­
mus Claſse I. cap. 2. Machina 6.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index