Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1perpendiculum ducito: commiſſuras antecedentium medii deinceps
lapides obtineant curato.
Integros ordinibus exponito: medium
parietem refractis farcito: ordines ordinibus crebris traductis lapidum
nexuris coadiugato.
Hactenus de pariete. Venio ad tectum.
Sed nolim illud præteriiſſe: cuius argumenta apud ueteres maiorem
in modum obſeruata intelligo.
Sunt in rerum natura / quibus pro
culdubio ineſt uis non aſpernenda: laurum arborem: aquilam aliter uitulumque
maritimum
piſcem aiunt fulgura non petere: Hæc ſi operi interlu
dantur: ſunt qui fortaſſe putent futurum intactum fulminibus et
immune.
Equidem id ego æque poſſe uideor ſperare: atque illud
et dere quod aiunt ranam rubetam fictili incluſam medioque defoſ
ſam agro / arcere alites ab ſementis.
Et oſtrim arborem / ſi in domum
inferatur / reddere partus difficiles: Et enomion leſpiam frondem
ſub tectis habitam præcipitare aluum et inanitate peſtem inferre.
Redeo ad rem. Hic repetere oportet quæ ſupra cum de lineamen
tis
ædificiorum tractaremus / perſtrinximus.
Tectorum igitur alia ſub diuo: alia non ſub diuo: Et horum aliqua
lineis conſtant rectis: aliqua flexis: aliqua mixtis.
His addito
quod hic faciat ad rem: Nam aut ex arborum materia pone tectum
aut lapide.
Ordiemur inde adeo rem principio hic ſumpto: ut ſta
tuamus quippiam eſſe / quod ipſum ad uniuerſi tecti ratiocinati
onem pertineat: et ſit huiuſmodi.
Tecto cuiuis et oſſa et neruos
et complementa et cortices et cruſtulas ineſſe æque atque in muro
interpretemur: tamen hoc ita ne ſit re ipſa conſideremus.
Princi
pio ut ab his qui rectis lineis ex materia ſyluarum conſtant inci
piamus.
Tectis quidem ferendis opus eſt firmiores a pariete ad
parietem ſubſtituas trabes: atque has uti modo commentabamur eſſe
intranſuerſum poſitas columnas non inficiabimur.
Oſſis ergo lo
co erit trabs: quod ſi per impenſæ rationes liceret: quis non optet
totum habere opus / ut ita loquar oſſeum et ſolidiſſimum: hoc eſt
continuatis columnis / et counitis trabibus compactum et obfirma
tum?
Sed parſimoniæ proſpicimus / ſuperfluum putantes quicquid
ſeruata operis firmitate poſſit detrahi: ea de re trabium hic ſinun
tur interualla: Ex quo et trabibus tranſuerſalia imponuntur tigna :

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index