Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
91 39
92 40
93 41
94 42
95 43
96 44
97 45
98 46
99 47
100 48
101 49
102 50
103 51
104 52
105 53
106 54
107 55
108 56
109 57
110 58
111 59
112 60
113 61
114 62
115 63
116 64
117 65
118 66
119 67
120 68
< >
page |< < (39) of 389 > >|
9139PARS PRIMA.
86. Quod autem pertinet ad analogiam cum quiete, ſunt ſa-
22Itidem ad ana
logiam
cum
quiete
.
ne ſatis valida argumenta, quibus, ut ſupra innui, ego cen-
ſeam
, in Natura quietem nullam exiſtere.
Ipſam nec poſſe
exiſtere
, argumento quodam poſitivo ex numero combinatio-
num
poſſibilium infinito contra alium finitum, demonſtravi in
Stayanis
Supplementis, ubi de ſpatio, &
tempore quæ juxta
num
.
66 occurrent infra Supplementorum §. 1, & 2; nun-
quam
vero eam exiſtere in Natura, patet ſane in ipſa Newto-
niana
ſententia de gravitate generali, in qua in planetario
ſyſtemate
ex mutuis actionibus quieſcit tantummodo centrum
commune
gravitatis, punctum utique imaginarium, circa quod
omnia
planetarum, cometarumque corpora moventur, ut &

ipſe
Sol;
ac idem accidit fixis omnibus circa ſuorum ſyſtematum
gravitatis
centra;
quin immo ex actione unius ſyſtematis in
aliud
utcunque diſtans, in ipſa gravitatis centra motus aliquis
inducetur
;
& generalius, dum movetur quæcunque materiæ
particula
, uti luminis particula quæcunque;
reliquæ omnes ut-
cunque
remotæ, quæ inde poſitionem ab illa mutant, mutant
&
gravitatem, ac proinde moventur motu aliquo exiguo, ſed
ſane
motu.
In ipſa Telluris quieſcentis ſententia, quieſcit
quidem
Tellus ad ſenſum, nec tota ab uno in alium trans-
ſertur
locum;
at ad quamcunque criſpationem maris, rivuli
decurſum
, muſcæ volatum, æquilibrio dempto, trepidatio
oritur
, perquam exigua illa quidem, ſed ejuſmodi, ut veram
quietem
omnino impediat.
Quamobrem analogia inde petita
evertit
potius virtualem ejuſmodi ſimplicium elementorum ex-
tenſionem
poſitam in conjunctione ejuſdem momenti temporis
cum
ſerie continua punctorum loci, quam comprobet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index