Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1per eſſe parallelum oportet; igitur circa hunc, dumtaxat axem terreſtris glo­
bus volvitur; alioquin ſi circa alium ille ſibi ipſi parallelus non ſemper eſſet.
31[Figure 31]
Ex hoc codem axis paralleliſmo, ſequitur præfata ejuſdem globi inclina­
tio, qua fit, vt idem globi punctum modò ſupra Eclipticæ planum attolla­
tur, modò infra deprimatur; vnde Æquinoctia, Solſtitia & quatuor anni
tempeſtates neceſſario conſequuntur; nempe, vt jam monui, ſupra, ille mo­
tus annuus orbis eſt tantùm apparens, & ex præfato axis, circa quem fit mo­
tus diurnus, paralleliſmo reſultat.
Chryſocom. Omnia probè intelligo; reſtat, vt cauſam afferas Solaris re­
volutionis.
Antim. Pro hac nihil occurrit in hac hypotheſi, quod ſolidum ſit, niſi
fortè dicamus.
Solarem globum vi motrice pollere; non ſanè quòd vivat,
hoc enim abſurdum puto; ſed quòd ea vi pollere poſſit, qua etiam vilia no­
ſtra elementa pollent; ac proinde cùm jus finis ſit ſuo calore & luce alia
corpora perfundere, mirum non eſſe, ſi quaſi ab aliis globis inuitatus ſeu
determinatus, circa ſuum centrum immobile volvatur, vt ſaltem illam po­
tentiam quæ ineſt, exerceat; alioquin per totum æternitatem hæc fruſtra
eſſet, quod dixerit.
Auguſtin. Beaſti me, Antime; jam facile ad alios Planetas adductas à
te rationes traducam.
hoc vnum præ cæteris mihi moleſtum erat, quòd
in noſtra hypotheſi, omnia ferè aratis dici atque adduci crederem;
huic ſanè incommodo abundè occurriſti, cùm omnia, ni fallor attigeris,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index