Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (39) of 389 > >|
9139PARS PRIMA.
85. Exempla, quæ adduntur, petita ab anima rationali, &
ab omnipræſentia Dei, nihil poſitive evincunt, cum ex alio
11Reſponſio a
exemplum ani-
mæ & Dei.
entium genere petita ſint;
præterquam quod nec illud demon-
ſtrari poſſe cenſeo, animam rationalem non eſſe unico tantum-
modo, ſimplici, &
inextenſo corporis puncto ita præſentem,
ut eundem locum obtineat, exerendo inde vires quaſdam in re-
liqua corporis puncta rite diſpoſita, in quibus viribus partim
neceſſariis, &
partim liberis, ſtet ipſum animæ commercium
cum corpore.
Dei autem præſentìa cujuſmodi ſit, ignora-
mus omnino;
quem ſane extenſum per ſpatium diviſibile ne-
quaquam dicimus, nec ab iis modis omnem excedentibus
humanum captum, quibus ille exiſtit, cogitat, vult, agit, ad
humanos, ad materiales exiſtendi, agendique modos, ulla eſſe
poteſt analogia, &
deductio.
86. Quod autem pertinet ad analogiam cum quiete, ſunt ſa-
22Itidem ad ana
logiam cum
quiete.
ne ſatis valida argumenta, quibus, ut ſupra innui, ego cen-
ſeam, in Natura quietem nullam exiſtere.
Ipſam nec poſſe
exiſtere, argumento quodam poſitivo ex numero combinatio-
num poſſibilium infinito contra alium finitum, demonſtravi in
Stayanis Supplementis, ubi de ſpatio, &
tempore quæ juxta
num.
66 occurrent infra Supplementorum §. 1, & 2; nun-
quam vero eam exiſtere in Natura, patet ſane in ipſa Newto-
niana ſententia de gravitate generali, in qua in planetario
ſyſtemate ex mutuis actionibus quieſcit tantummodo centrum
commune gravitatis, punctum utique imaginarium, circa quod
omnia planetarum, cometarumque corpora moventur, ut &

ipſe Sol;
ac idem accidit fixis omnibus circa ſuorum ſyſtematum
gravitatis centra;
quin immo ex actione unius ſyſtematis in
aliud utcunque diſtans, in ipſa gravitatis centra motus aliquis
inducetur;
& generalius, dum movetur quæcunque materiæ
particula, uti luminis particula quæcunque;
reliquæ omnes ut-
cunque remotæ, quæ inde poſitionem ab illa mutant, mutant
&
gravitatem, ac proinde moventur motu aliquo exiguo, ſed
ſane motu.
In ipſa Telluris quieſcentis ſententia, quieſcit
quidem Tellus ad ſenſum, nec tota ab uno in alium trans-
ſertur locum;
at ad quamcunque criſpationem maris, rivuli
decurſum, muſcæ volatum, æquilibrio dempto, trepidatio
oritur, perquam exigua illa quidem, ſed ejuſmodi, ut veram
quietem omnino impediat.
Quamobrem analogia inde petita
evertit potius virtualem ejuſmodi ſimplicium elementorum ex-
tenſionem poſitam in conjunctione ejuſdem momenti temporis
cum ſerie continua punctorum loci, quam comprobet.
87. Sed nec ea ipſa analogia, ſi adeſſet, rem ſatis evinceret;
33In quo deſiciat
analogia loci,
& temporis.
cum analogiam inter tempus, &
locum videamus in aliis etiain
violari:
nam in iis itidem paragraphis Supplementorum demon-
ſtravi, nullum materiæ punctum unquam redire ad punctum
ſpatii quodcunque, in quo ſemel fuerit aliud materiæ pun-
ctum, ut idcirco duo puncta materiæ nunquam conjungant

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index