Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (79) of 672 > >|
9179An exuſtione noua ſubstantia gignatur. gendam aduerſarij inficiantis peruicaciam? Si enim hoc ille eos
ligni combuſti exemplo vti prohibeat, quaſi deeo vno diſputa-
tionem declinans, nihil ex mutuâ miſtorum corporum commu-
tatione conſici poterit, quodad Primam Materiam adſtruendam
efficax cenſeatur:
Nam præter variam elementorum complexio-
nem materiam omnem reijciet;
ipſorum verò elementorum inter
ſe mutationem nullam maiorem agnoſcet, quàm quæ aquam in-
ter &
aërem intercedit, quando aut illa denſa, grauis, perſpi-
cua, &
frigida, in rarum, leuem, obſcurum, & tepentem va-
porem ſoluitur, aut vapor in aquam cogitur:
tunc autem, ma-
nente eâdem aquæ naturâ, qualitates tantùm mutari plerique
Philoſophorum concedunt.
Quare ſi in dubium vocetur, an com-
buſto ligno noua aliqua natura, ſiuè Forma ſubſtantialis, vt vo-
cant, producatur, quodnam illis reliquum facimus argumen-
tum, quo Materiam Primam Peripateticam ex mutationibusinue-
ſtigare poſſint?
Maur. Nec locus hic, nec inſtituti noſtri ratio poſtulat, vt Pri-
mam illam Materiam probabilem reddentes conemurà Peripateti-
corum vulgo non diſſidere.
Equidem nunquam animum induxi
opinari vulgarem hunc Ignem corporum exuſtione excitatum
(quippe qui admodum varius, nec æqualiter eſſicax pro materiæ
varietate obſeruatur) apud Philoſophos velut ſimplex quoddam
elementum haberi.
Quod ſi & ille ex pluribus naturis concretus
eſt, nil habet ſingulare, quod de reliquis pariter corporibus mi-
ſtis aſſeri nequeat.
Quare etiam ſi renuerit quis de hoc diſputare,
cum de Materiâ Primâ ſermo eſt, non continuò Peripateticorum
ora obſtruet:
his nimirum aliæ quamplures corporum conuerſio-
nes, quas afferant, ſuppetere debent, quamuis ea non confla-
grauerint.
Verùm (quia ab omni fuco longiſſimè abſum) ſubue-
reor, ne in puram atque illimem Ariſtotelis doctrinam, ſi ex ipſo
quidem fonte hauriatur, irrepſiſſe per Commentatorum riuos non
pauculas commentorum ſordes.
Tuam mihi dari velim, Dandu-
le, Græcæ literaturæ copiam, nec deſperarem in Ariſtotele ipſo
certiora quædam veritatis veſtigia deprehendere me poſſe.
Me
certè à vobis redargui non patiar modò, ſed &
vehementer
oro, ſi à recto philoſophandi tramite deuium inueniatis, dum
Ariſtotelis in Philoſophiâ propè ſingularis mentem, ſententiam-
que perſequor.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index