Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 316 > >|
1perpendendum erat etiam ab iis, qui ſuauissimum Philoſo­
phiæ fontem vix ſupremis labris attigiſſent.
Tertio ſinatur a hoc vniuerſitati terræ præſtitit, vt in aqua
maneat, ita vt ab ea ſustineatur, vt ab aqua ligna ſustinen­
tur, non est dubium quin in vnicuique etiam terræ partium
hoc natura tribuerit, quod factum non animaduertimus; ſed
potius contrarium accidit: quælibet enim terræ pars ad infi­
nitum locum mouetur eoque maiori celeritate quo fuerit ma­
ior: ergo & tota terræ vniuerſitas ad eumdem infinitum lo­
cum mouebitur: cum idem ſit locus totius, quod conſimiles
partes habet, & quarumlibet partium illius.
Cauſa quam ob rem Thales hoc dixit, fuit; quia differen
tiam ignorauit inter lignum, & terram: lignum aquæ ſuper­
eminet; quia lignum paruis quibuſdam foraminibus, canali­
buſque diſtinctum eſt, & tamquam venis internotatum, in qui
bus plurimum aeris continetur: quo fit vt lignum ab aere in
eius viſceribus contento ſuſpenſum aquæ ſupernatet: hoc cum
Thales minimè nouiſſet.
quid mirum ſi id affirmauerit,
quod minimè affirmandum fuerat?
Aduerſus Anaximenem, Anaxagoram, Democri­
tum, & alios, qui dixerunt: latitudinem cau­
ſam eſſe, quamobrem terra quie­
ſcat.
Caput V.
ANAXIMENES, Anaxagoras, Democritus, & alij,
latitudinem cauſam eſſe affirmauerunt: cur terra,
quæ est maximè plana, & maximè lata, quieſcat: exi­
stimauerunt enim vniuerſi, quod rotundum eſt, totam terram
eſſe ſummè planam, & ſummè latam: & aliam partem eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index