Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 360 > >|
1eſt, vt quid id ſit rei, tibi diſcutiendum relinquam,
viſuro, an, ſi quid impoſuit circa vnam, pauculaſve
diametros, non aliquid etiam potuerit imponere cir­
ca tam multas.
Mihi certè hactenùs non licuit pe­
riculum facere, qui Bilancem neque maiorem, neque
exquiſitiorem ea, de qua iam dixi, vſurpaui.
Vnde
neque velim numeros à me deſcriptos ita habeas,
quaſi ſcrupulosè, præciſeve definiti fuerint; cùm ſatis
eſſe duxerim, ſi præter-propter veri forent, poſſem­
que intelligere ſequi illos haud-dubiè aliam, quàm à
te præſcriptam rationem.
XXVIII. Nihil verò neceſſe eſt dicam circa id,
quod ais, Etſi natura illud in globo peculiare, ac pro­
prium eſſe voluit, vt eius diameter præciſa eſſet menſura
illius altitudinis, ex qua ſuo nutu cadens, æquale ſibi pon­
dus attolleret; ac proinde, &c.
in cæteris tamen etiam
corporibus idem quoque ſeruata proportione accidere; vt ſi ex
quacumque diſtantia æquale ſibi pondus attollant, ex eadem
diſtantia duplicata duplicatum, & ex triplicata triplicatum
attollant, atque ita conſequenter, ob eandem rationem; cui
rationi ipſa quoque experientia ſuffragetur, &c.
hac ta­
men differentia, quòd in globis, diameter altitudines præ­
cisè definiat, vnde pondus ipſorum multiplicetur, in cæteris
figuris non item; ſed in illis altitudines diametris ipſarum
ſint minores; ratio verò poſtulet vt vniuerſim in figuris om­
nibus tales altitudines diametro ſphæræ eiuſdem molis, ac
ponderis inueniantur æquales.
Nihil, inquam, eſt opus
vt ad iſtud dicam; cùm neque ſuffragari experien­
tiam videam, neque ipſe globus, quicum corpora
aliarum figurarum confers, habeat pro menſura præ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index