Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 258 > >|
1 mixta vapore, vapor porro trahit aera secum.
nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aer;
rara quod eius enim constat natura, necessest
aeris inter eum primordia multa moveri.

iam triplex animi est igitur natura reperta;
nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum.,
nil horum quoniam recepit res posse creare
sensiferos motus et homo quae mente volutat.
quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
adtribuatur; east omnino nominis expers;
qua neque mobilius quicquam neque tenvius exstat,
nec magis e parvis et levibus est elementis;
sensiferos motus quae didit prima per artus.

prima cietur enim, parvis perfecta figuris;
inde calor motus et venti caeca potestas
accipit, inde aer; inde omnia mobilitantur,
concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
omnia, postremis datur ossibus atque medullis
sive voluptas est sive est contrarius ardor.

nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
permanare malum, quin omnia perturbentur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index