Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 129 > >|
1aut maiorem: at verò ſi huius impulſu moueatur glo­
bus ligneus, motu agit abitur multò velociore.
Secundò:

hanc proportionem motus & impulſus non á mole, ſed
á grauitate illorum corporum determinari: itaque; glo­
bus ligneus major, & glans plumbea minor, ſi æquipon­
derant, ab impulſu æquali æquali velocitate mouentur
Simili modo ſi eandem rationem habeant impulſus
quam habent pondera, erit velocitas motus æqualis'
Tertió percuſsionem & quæ hanc ſequitur plagam non

uno inſtanti, ſed in aliquo tempore quantumuis imper­
ceptibili perfici: cùm enim plaga proueniat non ex ſolo
contactu, ſed ex irruptione violentá, quá veluti pene­
trat percutiens percuſſum, non eſſe poteſt abſque; motu;
cùm ergo percutiens tangit, necdum eſt plaga, ſed fit;
cujus ſignum fragor â percuſsione non niſi in tempore
proueniens.
Sicuti ergo plaga ſua habet incrementa, ita
determinatio impulſus: & ſi quod mobile non totam
plagam recipit, deficiet quoque; in eadem ratione impul­
ſus.
Quartó: impulſum exſpirare ubi totam perfecit

plagam, partem verò non niſi cum parte emori: reſidu­
um ergo plagæ ſeu impulſus, ſi nihil eſt quod recipiat il­
lam plagam, erit principium motus á percuſsione con­
tinuati.
His ſuppoſitis, ita rem tranſigemus ſit ergo.
R
No
1.
2.
3
4
5
2
3
4
Poriſma I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index