Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
91
91 (54)
92
92 (55)
93
93 (56)
94
94 (57)
95
95 (58)
96
96 (59)
97
97 (60)
98
98 (61)
99
99 (62)
100
100 (63)
< >
page |< < (54) of 525 > >|
9154Comment. in I. Cap. Sphæræ ſimpliciter, cum nullum detur inſtans, in quo ab occidente oriẽtem uerſus re-
cedant, ſed tantum ſub alijs ſignis orientalibus reperiantur, ut manifeſtò ſenſu
&
inſtrumentis percipimus. Vt autẽ ſimpliciter aliquid ex uno loco in alium
dicatur moueri, neceſſe eſt, ut illum relinquat, &
ad aliam accedat. Cum igitur
nunquam uideamus Solem, uel alias ftellas, occidentem deſerere, &
ad orien-
tem accedere, non poterimus dicere, cęlos ſimpliciter ab occidente in orien-
tem moueri, ſed tantum ſecundum quid, nempe ad ſigna orientalia, ut iam
expoſuimus.
Simpliciter autem moueri dicuntur ab oriente in occidentẽ, quo
niam nullum datur inſtans temporis, in quo non magis recedant ab oriente,
&
occidenti appropinquent, propter motum illum rapid@ſſimum primi mobi-
lis, à quo rapiuntur.
Quod ſi à primo mobili non raperentur, tunc ſimpliciter
ab occidente in orientem mouerentur, quia nullũ daretur inſtans, in quo non
magis ab occidente diſcederent, &
ad orientem accederent. Item, ſi proprijs
motibus uelocius mouerentur ab occidente in orientem, quàm ad motũ pri-
mi mobilis ab oriente in occidentem, ſimpliciter quoque ferrentur ab occidẽ
te in orientem, &
ſecundum quid ab oriente in occidentem, ob rationem iam
dictam, quia nimirum hac ratione ſemper magis, magisq́ue ab occidente remo
uerentur, &
ad orientem accederent, non autem è contratio.
Haec autem omnia fieri poſſe, vno, aut altero exemplo perdiſces. Mo-
11Exempla,
quibus de-
@laratur mo
@@s cęlorũ
ab ortu in
occasũ ſi m-
pliciter, &
ab occaſu
in ortum
Secundum
@uid.
ueatur nauis aliqua ab oriente in occidentem maxima celeritate:
Naucle-
rus autem eodem tempore gradu admodũ tardo perambulet nauim à prora
in puppim.
Quo poſito, nonne uides, Nauclerum ſimpliciter quidem moueri
ab oriente in occidentem, eo quòd ad motũ nauis celerius multo, quàm pro-
prio motu in contratiã partẽ moueatur, &
ob id ſemper magis ab oriente rece
dat, occidenti uero appropinquet?
Simul tamen ſecundũ quid moueri ad oriẽ
tem, id eſt, ad partes orientales nauis, non autem ſimpliciter?
Nonne etiam ui-
des, ſi nauis immota conſiſteret, Naucleorum ſimpliciter tunc moueri ab occi-
dente in orientem, cum ſemper magis ad orientẽ accederet, &
ab occidente re
cederet?
Nonne denique idem contingere conſpicis, ſi Nauclerus citatiori mo
tu incederet, quàm nauis?
Ita igitur intelligendum eſt, cęlos inferiores moue-
ri ſub Zodiaco primi mobilis ab occidente in orientem.
Clarius autem fortaſ-
ſe res percipietur in formica, quæ lento gradu contra motum uelociſſimũ ali-
cuius rotæ, quæ ab oriente in occidẽtem moueatur, incedit.
Idem intelligi po
teſt in ſphærula aliqua uitrea lucente.
Si enim impleatur aqua limpida, quam
uerſus te ſic agites, ut aqua paulatim aduerſus te moueatur:
Deinde uitrea il
la ſphærula in oppoſitã partẽ celerrime circũuoluatur:
mox conſpicies aquam
in uitro contentã ad motũ ſphęrulæ pariter moueri, pariterq́ue contra niten-
do aduerſus te moueri.
Per ſphærulã igitur illã uitream lucentẽ primũ mobi-
le, &
per aquam in ea contentam inferiores ſphæræ primo mobili contra nitẽ-
tes animo concipiendi ſunt.
Hoc etiã cerni poteſt in pelui, ſi aqua impleatur.
Exhac porro declaratione, & exemplis adductis, perſpicuum re-
22Cur motus
ab ortu in
occaſum, &
ab occaſu
in ortũ con-
trarij non
ſint, & ta-
men cõmu-
niter cõtra
aij dicãtur.
linquitur, duos prædictos cœlorum motus, quorum unus eſt ab oriente in oc
cidentem, alter ab occidente in orientem, non eſſe contrarios, cum non ſimpli
citer ad terminos cõtrarios, puta ad orientẽ, &
ad occidentem fiant, ut expli-
cauimus.
Contrarij namque motus reſerri debent ad unum idemq́ue punctum
fixum, ut uidelicet uno motu ad illud punctum accedatur, &
alio ab eodem re
cedatur, quod in motibus cęlorum minime fieri diximus.
Dicuntur tamen iſti
duo motus, communi loquendi modo, contrarij, &
oppoſiti, ratione

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index