Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 1055 > >|
1in proœmijs eadem moniturum fuiſſe lectores. Fac igitur mathematicorum commentarios ea

methodi parte, quæ modus ſciendi vocatur, fuiſſe ſuppletos.
cùm immobilia tractent; planum eſt,
neque de fine, neque de efficiente ſermonem ab iis fuiſſe faciendum.
Cæterùm neque de materia
ſenſili, quandò ſubiicitur mutationibus.
Itaque reſtat, vt de forma & ad ſummum de altero ma­
teriæ genere quod intelligendum vocatur, ſermonem facturi fuerint.
quod autem ſit id materię
genus poſthàc docebimus.
At cùm mathematica ſint formæ naturales, in eo ſolum differentia,
quòd vt ſunt in materia ſenſili, citra notionem illius concipiuntur, ex hoc efficitur, vt iis re uera
materia ſupponatur, atque illa quidem ſenſilis.
ſed id non eſt methodi mathematicæ. Verum­
enimuerò, quia quantum accipitur idque.
in infinitum ſectile, infinitas autem eſt à materia, quà eſt
interuallum: etiam quod attinet ad hanc methodum, tale materiæ genus eſt mathematici mune­
ris.
Nunc videndum, quo cauſſæ genere demonſtrando vtatur. ac de forma dubium non eſt apud
Ariſtotelem, aut aliquem ex eius interpretibus de genere formæ dubium eſt, & vtrum materiam
adhibeat demonſtrando, nec'ne, vulgò dicitur formam propriè non ſumi ab ipſo, ſed formam quam
appellant declarantem, hoc eſt medium, in cuius virtute concluſio noſcitur.
Sed nos olim docui­
mus, eaſdem eiuſdem eſſe definitiones naturales & mathematicas, & rei principia ſumi; ac ſi quan­
do
media declarantia ſolùm accipiuntur, illa in propria quid eſt adhuc reſoluenda eſſe profite­

mur, quæ tamen à mathematicis aut neglecta fuerint, quia ſatis foret illis ad vſum properantibus
veritatem aſſequi theorematum, aut fortaſſe ignorata, quia proprias affectiones quanti ſigillatim
conſectati fuerint, non eius naturam & quod per ſe ineſt in quanto.
aut etiam non omnia quæ
ignorantur, eſſe obnoxia demonſtrationi, ſicut in cæteris ſcientiis, ſed aliqua à ſigno declarari, non­
nulla
ſenſu ipſo patefieri, & quaſi digito indicari, quæ ſcilicet per ſe ignota non ſunt, ſed medio
quodammodo ſe habentia, vt neque perſpicua ſint.
nanque hęc principia ſunt, neque per ſe igno­
ta, quòd horum ſit demonſtratio, ſed ignota quodammodo.
quapropter admonitione ſola, aut
aliquo ſigno confirmantur.
Materiam multi negant accipere demonſtrando mathematicum. Et
certè ſi (vt aiunt) mathematici non conſiderant ſubſtantiam, materia verò eſt ſubſtantia, non po­
terunt illam aſſumere.
Veruntamen ab Ariſtotele notatur illa demonſtratio a qua probatur an­

gulum in ſemicirculo eſſe rectum, quòd accipiat materiam.
Nanque accipit partes. atqui partes
quanti ad totum ſunt vt materia.
Et quod aſſumitur Mathematicum non conſiderare ſubſtantiam;
ſi id ſit non conſiderare ſubſtantiam, quod eſt rationem ſubſtantię non habere in ſuis contempla­
tionibus, & ego quoque conſentiam: ſed ſi id ſibi velit, quia cum quanto ſubſtantiam non con­

cipiat, omnino negabo ob eas ſcilicet rationes quibus docuimus accidens à ſubſtantia, neque re,
neque cogitatione poſſe ſeparari.
& quas ſuperius attulimus, dum de eius ſcientię meritis agere­
mus, admonebo ſolùm ſubſtantiam illam actu non eſſe, ſiquidem inter mathematicos Aſtrologus
vnus, b tale genus ſubſtantiæ contempletur. ſed eam quæ potentia eſt, & interuallum nomine

proprio nuncupatur, quod etiam cùm Simplicio ſubſtantiam eſſe defendemus, & à quanto diuer­
ſam, c atque illam dicimus, vbi ſine iis affectionibus cogitetur quæ per motum accedunt, eſſe

materiam intelligendam quæ mathematicis ſupponitur.
Itaque aſtrologus non purè mathemati­
cus; ſed inter mathematicos naturalis conſtituitur.
Non ergo ſubſtantia ſimpliciter, vt cenſuit
Albertus, ſed poteſtate ſubſtantia: non ipſum quantum, vt ij qui ſectantur Auerroëm, licet ratio­
nibus quibuſdam confirmare nitantur eiuſmodi ſententia.
Tùm quòd in definitionibus quæ in
geometria & arithmetica ponuntur nulla materiæ notitia perſpiciatur.
Tùm etiam, quia doceat
Ariſtoteles mathematicum relinquere ſolum quantum, & continuum.
d Atque item auctoritas

accedat Alexandri & aliorum Græcorum e qui materiam illam intelligendam; autument eſſe

quantum: quaſi verò ipſe Euclides, f dum definit vnitatem, non definiat per ſubiectum, inquiens,

vnitatem eſſe ſecundum quam vnum quodque eorum quæ ſunt, vnum dicitur.
& ipſe Auerroës

in definitione quanti & continui non moneat ſubintelligendam eſſe ſubſtantiam.
g Et ſiquando

dixerint Græci quantum eſſe materiam, ſic costueamur: quia poteſtate quantum acceperint, quod
Auerroës interminatum vocauit; ſi minus explodendi ſint.
quòd ſi accipiant, vti debent, quantum
non id quod eſt actu, ſed poteſtate, pari quoque ratione Auerroës defendi poterit.
Neque me ad­
huc de ſententia deducere poteſt eruditiſsimus ille Pererius, dum conatur oſtendere mathemati­
cas eſſentias & affectiones quæ de quantitate demonſtrantur, nullo modo illi conuenire in ordine
ad ſubſtantiam, ſed per ſe, vt eſſe diuiduum, inter ſe commetiri, admittere ęqualitatem, proportio­
nem & cętera id genus: triangulum habere treis angulos æqualeis duobus rectis: lineam rectam
in puncto circulum tangere, aliaque.
multa quæ paſsim in ea diſciplina occurrunt: cuncta enim ſine
vllius ſubſtantiæ reſpectu, inquit, inſunt in quantitate.
Neque enim hæc ita ſe habent ſubſtantiæ
beneficio, ſed quantitatis vnius, vnde exiſtit extentio, terminatio, omnisque.
ratio deriuatur æquali­
tatis & inæqualitatis, in quibus definiendis tota geometria planè occupatur.
Conſimilique. ratione
cubum tantum ſpatij poteſt occupare, non propter ſubſtantiam, ſed per ſeipſum, vt ſi qua vis
tantum valeret, vt ſubſtantiam à quantitate ſeiungeret, quantitas ipſa tantundem ſpatij ſemper

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index