Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1thryalides prolucernis. Videbuntur hæc qui­
buſdam incredibilia dictu quæ tamen non
ſolùm vera, ſed etiam neceſſaria ſunt, ac fa­
cilia inuentu.
Nam cùm omnes fermè lapi­
des igni præſertim haud diuturno reſiſtant,
ſquamoſi plerunque nentur ob fila.
Si igitur
neas iam igni materiam contumacem, map­
pas, mantilia, & thryalides efficere licebit,
ignibus non obnoxias.
Texi verò quæcun­
que nentur, quis dubitat?
vnde etiam non
ſolum ex lino & canabe, ſed ex ſparto quo­
que, ſeu geniſta mappæ conficiuntur.
Nunc geniſta vtimur ſolùm ad verrendum:
ſed ſi artifex non deſit, vtilis eſt etiam ad
conficienda lintea: quicquid enim ductile

eſt, nere licet: quòd nere licet, licet & texere.
Ductile verò eſt, quicquid humido conſtat
tenaci, ac minimè fragili.
Alumini verò
plumæ non tantum ineſt ſucci, vt nere
poſſis.
Neque igitur pro miraculo ducen­
dum, quòd turris lignea ignibus immiſſis
extiterit incorrupta, hoc aluminis genere
inſperſa,
Succus atris
& potens.
Alumen Ro­
chæ, & eius
vires.
Alumen
Scaiolæ.
Alumen plu­
mæ.
Ellychnia
quæ haud
conſumun­
tur, & map­
pæ, ab igne.
Geniſta vti­
lis ad confi­
cienda lin­
tea.
Bituminis
genera 12.
nobiliora.
Sed nec minor virtus bitumini quàm
alumini: verùm non vnum genus illius, ſed
eſt quòd propriè aſphaltum dicitur, & piſ­
ſa ſphaltum, & napta, Gagates, Ampelites,
Maltha, Thracius lapis, carbones foſſiles,
ſuccinum, ambra, petroleum, camphora.
Et
de omnibus ſatis conuenit, præterquam de
camphora, ſunt qui caphuram vocent: ma­
num do, in ius non voco, de re ipſa eſt du­
bitatio: nomen tibi, quicunque es adeò
faſtidioſus, concinnandum relinquo.
Cùm
igitur in ea ligna inueniant, lachrymam
arboris, Capar nomine, quæ in inſula Bu­
tei, aliàs Zebut vocata (hæc ab æquinoctia­
li Boream verſus partibus quinque cum
quadrante diſtat, à Fortunatis centum octo­
ginta ſex ) prouenit, potius quàm bitumen
eſſe credunt.
Veruntamen ſi ſuccinum ar­
deat, quòd bitumen proculdubio eſt, aqua­
que, madida mappa fumus excipiatur, cam­
phoram olet.
Sed medico non multum re­
fert hoc ſcire, ſed quòd camphora, ſuccinum
& ambra, è bituminis genere ſint.
Atque
ea de cauſa etiam ſi quid horum fluat ex ar­
boribus, nil prohibet quin etiam ei ſimile
in terræ viſceribus generetur.
Sed videtur
camphora ex arboribus primam originem
ducere.
Non tamen adeò alba natura eſt, ſed
deſtillatione talis fit.
Deſtillatio enim deal­
bare ſolet, non tantùm quia ſordes omnes
detrahat, ſed quia ſubſtantiam raram efficit,
atque ideò aëri peruiam.
Camphora igitur
eſt immodicè ſicca, adeò vt in ſinu virginum
geſtata, iuuenes ad Venerem reddat impo­
tentes.
Eadem ſiccat vlcera, & dealbat; te­
nuiſſimæ enim eſt ſubſtantiæ, hiſque de cau­
ſis etiam ſomnum arcet.
Gagatem vocat
vulgus ambram nigram.
Fiunt globuli pro
precibus: ſplendet & lucidus eſt, adeò vt à

pluribus inter lapides numeretur: niger co­
los, trahitque paleas: ex Hiſſpania peregri­
ni imagines ad nos ferunt: ardet, hoc enim
omni bituminis generi commune eſt, Fer­
tur virgines, epotus cum aqua, non cogere
ad migendum, corruptas cogere: res pro­
pior fabulæ, quàm veriſimili.
Quaſdam ma­
gis irritare, atque eas, quæ vitiatæ ſunt, nihil
prohibet.
Nam cùm collum veſicæ collo
vteri inſeratur, quæcunque corruptæ ſunt,
vexantur magis ab his, quæ moleſtiam ve­
ſicæ afferre conſuerunt.
Ferunt etiam ac­
cenſum oleo reſtingui, non aqua: id ſupe­
riùs declarauimus.
Bitumini enim hoc ge­
nerale eſt, ac proprium fermè: ſed non
ab omni aqua tutus is eſt ignis, nec ab
omni oleo extinguitur: multa enim aqua
omnem ignem ſuffocat, & paucum oleum
nullum extinguit, vt quaſi hæc per meta­
phoram dicta videri poſſint.
Creditum eſt
etiam, nec fruſtrà, comitiales excitare, vt
ſuccinum.
Sed & antiqui ſcripſerunt, illum
prouocare morbum: poteſtque vtrunque
facere.
Vtrique cauſa communis eſt caliditas
modera, tenuitas ac ſiccitas.
Porrò quod
pingue eſt, etiam odoratum.
Camphora
quid ſit, &
vires.
Gagates.
De ſuccino magna ad hanc vſque diem

contentio fuit: bitumen tamen eſt, & pin­
guedo quædam terræ à maris æſtu.
Copio­
ſum piſcatur in Sudinis Pruſſiæ, cùm herba
quæ illi concreſcit pulegio ſimili.
Quòd ſi
etiam à lachryma herbarum, aut arborum
duceret originem, bitumen tamen eſſet pin­
guedine maris, & terrarum coactum, ac il­
lorum calore temperatum.
Eius plura ſunt
genera.
Candidum precioſiſſimum, guſtu
dulce, & optimè olens, adeò vt ſuffitum in
conclauibus contra peſtem ( iuuat enim ) ad
tertiam vſque diem conclaue olere bene fa­
ciat.
Omne enim bene olens dum ſuffitur,
vapores abſumendo corruptos, aërem ab
omni vitio liberat: liberant ergo magis, quæ
magis fragrant, & quæ tardius conſumun­
tur: quæ verò calida & ſicca ſunt, vapores
celerius abſumunt.
Ob id magnus ignis præ­
ſtantiſſimum eſt, auxilium aduerſus peſtilen­
tentem aëris ſtatum, vt etiam flabella: vi­
tiant enim aërem vapores, tum natura loci
ex quo eleuantur, tum quia Solis radios pe­
netrare prohibent.
Ob id referunt in Ger­
mania vallem Ioachimicam cùm ob ſyluas
denſas, & ſtagna inhabitabilis eſſet, deriua­
tis aquis in cuniculos ac foſſas, ſucciſiſque ne­
moribus, ſalubrem factam eſſe.
Itaque nil mi­
rum eſt, duplici auxilio flagrans ſuccinum
aërem emendare, tum quia ſiccum tum quia
bene olens.
Ita videntur bis olim Athenæ
ignis beneficio à duobus medicis Hippocra­

te, & Acrone peſte liberatæ, flammis ſcili­
cet beneolentium lignorum, non quidem
mediocribus, ſed maximis.
A mediocribus
enim ignibus, & minimè odorata materia
ſuccenſis, tantum abeſt, vt peſtilens aër
emendetur, tum magis ſi beneficium vento­
rum abſit, vt etiam vehementer exacerbe­
tur.
Quamobrem Thucydides refert, cùm ob
multitudinem cadauera rogis imponeren­
tur, non parum auctam peſtilentiam.
Manifeſtum eſt igitur, eiſdem penè cauſis
ſuccinum eidem morbo medicamentis im­
miſtum, plurimùm conferre.
Miſcetur
enim aut propter odorem, aut ſiccandi cau­
ſa, aut, quòd euidentius eſt auxilium in eo,
attrahendi: trahit enim omnia leuia, paleas,
feſtucas, ramenta tenuia metallorum, & ozi­

mi folia, perperàm contradicente Theophra­
ſto.
Cauſa eſt huius, quòd humidum habeat
pingue & glutinoſum, quo emiſſo ad leuia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index