Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (80) of 672 > >|
9280Diſſertatio Quarta.
Philoſopho Naturam ſpeculanti, rerumque principia venanti,
quas
mutationi obnoxias Phyſicus contemplatur, quid procli-
uius
fuit, quàm manifeſtis illis, &
extra omnem controuerſiam
poſitis
fundamentis inniti, videlicet, Rem nullam de nihilo ori-
ri
, Nullam in nihilum occidere?
vt enim neceſſe eſt lancem in li-
brâ
ponderibus impoſitis deprimi, ſic animum perſpicuis cedere,
vt
cum Cicerone loquar *in Lucullo.
* Materiam igitur aliquam eſſe
neceſſe
eſt, quam fingat &
formet effectio, & ſi diſſoluatur, inte-
reat
non in nihilum, ſed in ſuas partes:
Nulla quippe vis, vt
eunti
per ſingula patebit, mutationem in mundo moliri poteſt
(quæcunque tandem vis illa ſit, præter Deum) quin aliquid ali-
cui
detrahat, ſibique aſſumat, in quo facultatem ſuam exer-
ceat
.
Quapropter Mutationis generatim atque vniuersè acceptæ
principium
optimo iure ſtatuendum eſt illud, *Ex quo aliquid fit:
*
hæc
autem eſt, ſi explicemus atque excutiamus intelligentiam
noſtram
, ipſiſſima notio *Materiæ.
* Ideò, quamuis à Naturâ ad-
hiberentur
in ipſâ rerum effectione minutiſſimæ particulæ &
indi-
uiduæ
, quæ dirimi diſtrahique non poſſint, primùm fortaſsè con-
fuſæ
, poſtea in ordinem adductæ, non continuò Atomis rerum
principia
tribuenda ſunt;
quia ſcilicet non ob id ipſum, quia Ato-
mi
ſint &
indiuidua corpuſcula, ſed ex tantùm parte Principij
ratio
illis conuenit, quatenus ex ijs conſtat id, quod fit;
vno-
verbo
, quia Materia eſt;
ſiuè demum particulæ illæ diuiduæ ſint,
ſiuè
indiuiduæ.
Similiter parum refert, an ad hæc peruulgata &
nota
quatuor Elementa Ignem, Aërem, Aquam, Terram perti-
neantea
, ex quibus corporum viciſſitudines gignuntur:
non enim
quia
Ignis, aut Aĕr, aut Aqua, aut Terra, ſed quia Materia
ſunt
, ex qua res fiunt, Mutationis Principium cenſentur:
id quod
æquè
tribuendum eſſet cuicunque naturæ, quæ nullam cum hiſce
elementis
communionem haberet, modo ex illâ res, quæ gigni-
tur
, conſtaret.
Propterea reiectis Atomis, atque vulgaribus
Elementis
, cœteriſque huiuſmodi, quatenus propriâ ſingulorum
notione
comprehenduntur, hoc vnum omnibus, quæ fiunt, com-
mune
eſt, vt ex Materiâ ortum ducant.
Non quod vnam eſſe re-
rum
omnium Materiam Formarum varietate diſtinctam, quemad-
modum
cognatæ ſpecies, differentijs diſcretæ, generis commu-
nione
iunguntur, vſquam apertè docentem Philoſophum repere-
rim
;
ſed id vniuſcuiuſque Materiam dicit, ex quo illud per ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index