Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
81
81 (29)
82
82 (30)
83
83 (31)
84
84 (32)
85
85 (33)
86
86 (34)
87
87 (35)
88
88 (36)
89
89 (37)
90
90 (38)
< >
page |< < (40) of 389 > >|
9240THEORIÆ punctum ſpatii ne cum binis quidem punctis temporis, dum
quamplurima binaria punctorum materiæ conjungunt idem
punctum temporis cum duobus punctis loci;
nam utique coe-
xiſtunt:
ac præterea tempus quidem unicam dimenſionem ha-
bet diuturnitatis, ſpatium vero habet triplicem, in longum,
latum, atque profundum.
88. Quamobrem illud jam tuto inferri poteſt, hæc primige-
11Inextenſio u-
tilis ad exclu-
dendum tranſi-
tum momenta-
neum a denſi-
tate nulla ad
ſummam.
nia materiæ elementa, non ſolum eſſe ſimplicia, ac indiviſi-
bilia, ſed etiam inextenſa.
Et quidem hæc ipſa ſimplicitas, &
inextenſio elementorum præſtabit commoda ſane plurima, qui-
bus eadem adhuc magis fulcitur, ac comprobatur.
Si enim
prima elementa materiæ ſint quædam partes ſolidæ, ex parti-
bus compoſitæ, vel etiam tantummodo extenſæ virtualiter,
dum a vacuo ſpatio motu continuo pergitur per unam ejuſ-
modi particulam, fit ſaltus quidam momentaneus a denſitate
nulla, quæ habetur in vacuo, ad denſitatem ſummam, quæ
habetur, ubi ea particula ſpatium occupat totum.
Is vero
ſaltus non habetur, ſi elementa ſimplicia ſint, &
inexten-
ſa, ac a ſe invicem diſtantia.
Tum enim omne continuum
eſt vacuum tantummodo, &
in motu continuo per punctum
fimplex fit tranſitus a vacuo continuo ad vacuum continuum.
Punctum illud materiæ occupat unicum ſpatii punctum, quod
punctum ſpatii eſt indiviſibilis limes inter ſpatium præcedens,
&
conſequens. Per ipſum non immoratur mobile continuo
motu delatum, nec ad ipſum tranſit ab ullo ipſi immediate
proximo ſpatii puncto, cum punctum puncto proximum, uti
ſupra diximus, nullum ſit;
ſed a vacuo continuo ad vacuum
continuum tranſitur per ipſum ſpatii punctum a materiæ pun-
cto occupatum.
89. Accedit, quod in ſententia ſolidorum, extenſorumque
22Itidem ad hoc,
ut denſitas au-
geri poſſit, ut
poteſt minui
in inſinitum.
elementorum habetur illud, denſitatem corporis minui poſſe
in infinitum, augeri autem non poſſe, niſi ad certum li-
mitem, in quo incrementi lex neceſſario abrumpi debeat.
Primum conſtat ex eo, quod eadem particula continua divi-
di poſſit in particulas minores quotcunque, quæ idcirco per
ſpatium utcunque magnum diſſundi poteſt ita, ut nulla ea-
rum ſit, quæ aliquam aliam non habeat utcunque libuerit pa-
rum a ſe diſtantem.
Atque eo pacto aucta mole, per quam
cadem illa maſſa diffuſa ſit, eaque aucta in ratione quacunque,
minuetur utique denſitas in ratione itidem utcunque magna.

Patet &
alterum: ubi enim omnes particulæ ad contactum
devenerint;
denſitas ultra augeri non poterit. Quoniam autem
determinata quædam erit utique ratio ſpatii vacui ad ple-
num, nonniſi in ea ratione augeri poterit denſitas, cujus
augmentum, ubi ad contactum deventum ſuerit, abrumpetur-
At ſi elementa ſint puncta penitus indiviſibilia, &
inextenſa;
uti augeri eorum diſtantia poterit in inſinitum, ita utique
poterit etiam minui pariter in ratione quacunque;
cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index