Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 406 > >|
1et abducuntur decurrentes quadruli: et ſiqua ſunt iſtis ſimilia:
Quæ omnia haud quaquam dedecet putaſſe illigamenta.
In his demum
aſſes tabulæque ampliores coaptatæ nimirum complementi uicem
tenebunt: parique ratione pauimentum tegulaſque corticem eſſe exti
mum: Coelum uero tecti / quod ſupra caput pendeat intimum eſſe
corticem non negabimus.
Ergo hæc ita eſſe ſi conſtat / inueſtige
mus ſiquid ſit / quod cuique horum debeatur: quo his recognitis fa
cilius quæ lapideis tectis conueniat intelligamus.
De his igitur quoad res poſtulet breuiſſime tranſigamus. Sed fa
ciat hoc ad rem / huius ætatis architectos non laudo: qui contigna
tionibus habendis / uaſtas foraminum lacerationes ipſis in oſſibus
parietum relinquunt: quibus abſoluto pariete trabium capita im
mittant: Ex qua re paries imbecillior atque aduerſus ignium popu
lationes / ædificium male tutum redditur: quod pateant inde ad pro
ximam aulam aditus incendio.
Quare placent apud ueteres qui
aſſueuere parietibus lapideos mutulos firmiſſimos bene commen
dare: quibus quæ dixi trabium capita imponantur: quod ſi concate
nari trabeatione parietes uelis / non deerunt anſæ et fibulæ aeneæ /
et captus extantes ex mutulo: quibus commodiſſime ad eam rem utare.
Trabem omnino integram eſſe et admodum ſincerem: mediaque
præſertim longitudine ſui uacare menda oportet.
Aure ad alterum
caput poſita / ictus altero ex capite reſonantes accepti ſi erunt in
quaſſi: et obtuſi intimum latere morbum indicabunt.
Nodoſites
in trabe longe repudianda: præſertim ſi erunt nodi crebri / et unum
in cumulum contuberoſi: Quæ ligni pars medullæ adſit proxi
ma dolabitur / ut ſtet in opere ſuprema.
Ex inferiore autem quæ
futura eſt trabis ſuperficie dedolata / præter corticem / aut nihil / aut
quam id queat minimum.
Quo autem in latere tranſuerſi aliquid ap
paruit uitii: ponito id ut ſtet ſupremum: Oblonga ſiqua excurret
directam per trabem fiſſura / lateribus ne committito: Sed aut ſupre
mæ aut potius infimæ mandato ſuperficiei.
Siqua perterebranda
aut fortaſſis conuulneranda ſit: parcito mediæ longitudini: infi
infi
mamque
ne lædito ſuperficiem.
Sin autem uti in baſilicis obſeruarunt /
binatim erunt trabes ponendæ / laxamenta digitorum aliquot inter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index