Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1uantur flabella, quoties viget tranquillitas, con­
uerſa
eſſe in occaſum.
Patere verò maximè in mari;
ac
ſub ipſo quidem Æquatore potiſſimùm, vbi vela
nauium
ſunt vno tenore, vniformiterque inflata ab
ortu
; atque idcircô nautæ experiuntur ſeſe idem iter
& longè facilius, & breuiore tempore in occaſum,
quàm
in ortum emetiri.
Neque verò neceſſe eſt
ventum
proptereà percipi adeò validum, ac obijci
ſolet
, quaſi aër conſiſteret, & tantundem ferri in oc­
caſum
, quantum Terra in ortum apparere, aut ſen­
tiri
deberet.
Siquidem non conſiſtit aër, ſed nonni­
hil
ſolùm retardatur, lentiuſve in eandem regio­
nem
procedit, hæcque retardatio, quæ haberi poſ­
ſit
pro motu in occaſum, nulla propemodùm pars
eſt
citatiſſimi eius motus quo aër intereà promo­
uetur
cum Terra in ortum.
Diſcrimen aliunde eſt,
quòd
illa animalcula à lanugine abripiantur, cor­
pora
verò ſolidiora non abripiantur ab aëre (is nem­
pe
eſt nimiùm tenuis, fluiduſque) ſed motum ſor­
tiantur
ab ipſamet Terra, quæ dum mouetur, ſimùl
moueat
corpora omnia ſibi innixa.
Et quia tamen
videtur
aer quidpiam conferre aliquibus; ideò, vt
diſtinctiùs
rem dicam; Si talia quidem corpora ſint,
cuiuſmodi
lapis, ſagitta, aliave id genus; iſta non
mouentur
cum aere, quaſi ipſo ea propellente; ſed
ideò
mouentur, quia cùm exceſſere è Terra, cor­
poreve
Terræ innixo, quod ea propulit, impreſſit
Terra
ſimùl ſuum motum, eo modo, quo imprimit
nauis
, dum ex ea, aut malo ipſi innixo aliquid pro­
pellitur
. Sin verò talia corpora ſint, cuiuſmodi aues,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index